VII. De
apibus.
Hoc mense locis aptis apes quaeremus. Sed loca mellifica indicant apes, si
circa fontes frequentissimae pascantur: nam si rariores uidebuntur, in his
locis mellificari utiliter non potest. Quod si frequentes aquantur, ubi sint
examina earum, hoc genere possumus inuenire. [2] Ac primo, quam longe sint,
exploremus, aut proxime. Rubricam liquidam breui uasculo infusam geramus et
obseruemus fontes aut aquas uicinas. Tunc dorsa apum bibentium tangamus illo
liquore tincta festucula atque ibidem moremur. Si cito reuersae fuerint, quas
tinximus, hospitia earum proxima esse noscemus, si tarde, spatio longiore
summota, quod pro mora temporis aestimamus. Ad proxima facile
uenies, ad longinqua hoc genere perduceris. [3] Cannae
unum internodium cum suis recides articulis et in latere aperies. Ibi mel
exiguum uel defrutum mittes et iuxta fontem pones. Cum ad eum conuenerint apes
atque ingressae fuerint post odorem, foramen pollice claudes adposito et unam
tantum patieris exire, cuius fugam persequere. Ea tibi partem demonstrat
hospitii. Cum ipsam coeperis non uidere, alteram continuo dimittes et sequeris.
Ita singulae subinde dimissae te faciunt usque ad locum examinis peruenire. [4]
Aliqui mellis breuissimum circa aquas uasculum ponunt, de quo cum apis aquando
gustauerit, ad commune pabulum pergens alias exhibebit: quarum frequentiam
subinde crescentem notata reuolantium parte usque ad examina persequeris. [5] Quod si est examen in spelunca
reconditum, fumo eicietur et, cum exierit, aeris sonitu territum in frutice uel
in aliqua siluae se parte suspendet et ita admoto uasculo recipietur. Si uero
in cauae arboris ramo fuerit, acutissima serra idem ramus supra infraque
decisus et munda ueste coopertus poterit adferri et inter aluearia conlocari.
[6] Vestigantur autem mane, ut tota dies sufficiat ad sequendum. Nam uespere
peracto opere ad aquas plerumque non redeunt. Vasa autem, quibus recipiuntur,
perfricanda sunt citreagine uel herbis suauibus et conspargenda imbre mellis
exigui: quod si uerno fiat et circa fontes aluearia sic tincta ponantur, locis,
quibus apum frequentia est, multitudinem sibi sponte conducent, si tamen
seruari a furibus possint. [7] Hoc etiam mense, sicut supra, purganda sunt
aluearia sordibus et necandi papiliones, qui maxime abundant florentibus
maluis, quos hoc genere intercipiemus. Vas aeneum miliario simile id est altum
et angustum uespere inter aluearia conlocemus et in fundo eius ponamus lumen
accensum. Illuc papiliones conuenient et circa lumen uolitabunt et angustia
uasculi ab igne proximo interire cogentur.
|