Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber VI siue Mensis Maius
    • I. De panico et milio, de florentibus satis, de recidendo feno.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Liber VI
siue
Mensis Maius


I
. De panico et milio, de florentibus satis, de recidendo feno.

Locis frigidis et umectis panicum seremus et milium more, quo dixi. Nunc omnia prope, quae sata sunt, florent: neque tangi a cultore debebunt. Florent autem sic. Frumenta et hordeum et quae sunt seminis singularis, octo diebus florebunt et deinde per dies quadraginta grandescent flore deposito usque ad maturitatis euentum. Quae uero duplicis seminis sunt, sicut faba, pisum, ceteraque legumina, quadraginta diebus florent simulque grandescunt. [2] Hoc mense in locis siccis, calidis sine maritimis fena recidantur, prius tamen, quam exarescant. Quod si pluuiis infusa fuerint, conuerti ante non debent, quam pars eorum summa siccata est.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License