Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber VII siue Mensis Iunius
    • III. De agris proscindendis, de uineis occandis, fodiendis, uicia, feno graeco et ceteris colligendis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


III.
De agris proscindendis, de uineis occandis, fodiendis, uicia, feno graeco et ceteris colligendis.

Nunc frigidissimis locis, quae maio sunt praetermissa, faciemus. Agros aeque proscindemus herbosis et gelidis partibus. Vineta occabimus. Colligemus uiciam. Fenum graecum resecamus ad pabulum. Hoc mense locis frigidis peragenda est leguminum messis: itaque lenticulam collectam cineri mixtam bene seruabimus uel uasis oleariis aut salsamentariis repletis statimque gypsatis. [2] Nunc et faba luna minuente uelletur, ante lucero sane, et, antequam luna procedat, excussa et refrigerata ponetur. Ita gurguliones non patietur infestos. Hoc mense lupinus colligetur et, si placuerit, statim seretur ex area: sed longe ab umore est ponendus in horreis. Sic enim diutissime custoditur, maxime si granaria eius adflauerit fumus adsiduus.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License