Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • IIII. De aqua probanda.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


IIII.
De aqua probanda.

Aquae uero salubritas sic agnoscitur. Primum ne a lacunis aut a palude ducatur, ne de metallis originem sumat, sed sit perspicui coloris neque ullo aut sapore aut odore uitietur, nullus illi limus insidat, frigus tepore suo mulceat, aestatis incendia frigore moderetur. Sed quia solet his omnibus ad speciem custoditis occultiorem noxam tectior seruare natura, ipsam quoque ex incolarum salubritate noscamus. [2] Si fauces bibentium purae sunt, si saluo capite in pulmonibus ac thorace aut nulla est aut rara causatio. Nam plerumque has noxas corporis ad inferiorem partem, quae supra sunt corrupta, demittunt, ut uitiato capite ad pulmones uel stomachum morbi causa decurrat: tunc culpandus aer potius inuenitur. Deinde si uenter aut uiscera uel latera uel renes nullo dolore aut inflatione uexantur, si uitia nulla uesciae sunt. Haec atque his similia si apud incolas pro maiori parte constare uideris, nec de aere aliquid nec de fontibus suspiceris.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License