Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber VIII siue Mensis Iulius
    • III. De pomis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


III.
De pomis.

Hoc etiam mense inplastratio celebrari potest, sicut ante demonstraui, et pirus uel malus locis umidis nunc insita me explorante processit. Hoc etiam mense in pomis serotinis, quae ubertate nimia ramos onerauerunt, sicut praedixi, interlegenda sunt, si qua uitiosa reppereris, ut arboris sucum uertamus ad meliorum nutrimenta pomorum. [2] Nunc citri taleam loco inriguo, frigidis regionibus plantasse me memini et cotidianis animasse liquoribus, quae et nascendo et adserendo uotum felicitatis aequauit. Hoc tempore locis umidis inoculari ficus et inseri citreum potest, mense iam medio palmae planto circumfodi. Nunc locis temperatis amygdala matura sunt ad legendum.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License