Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber VIIII siue Mensis Augustus
    • V. De hortis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


V.
De hortis.

Hoc etiam mense ultimo siccis locis rapa et napus serenda sunt hac ratione, qua dictum est. Hoc mense ultimo locis siccioribus radices seruntur, quae hieme sui usum ministrent. Amant terram pinguem, solutam et diu subactam, qualem rapa. Tofum et glaream reformidant. Gaudent caeli statu nebuloso. Serendae sunt spatiis grandibus et alte fossis. [2] Meliores proueniunt in harenis. Serantur post nouam pluuiam, nisi forte possint rigari. Quod satum est, statim debet operiri leui sarculo. Iugerum duo sextarii uel, ut quidam, quattuor, cum seruntur, inplent. Laetamen non est ingerendum, sed potius paleae, quia inde fungosae sunt. Suauiores fiunt, si eas aqua salsa frequenter aspergas. Radices feminini generis. Putantur, quae minus acres sunt et habent folia latiora, leuia et cum iucunditate uirentia. Ex his ergo semina colligemus. [3] Maiores fieri creduntur, si sublatis omnibus foliis et solo tenui caule dimisso saepe terris operiantur. Si ex nimis acri dulcem fieri uelis, femina die et nocte melle macerabis aut passo. Rafanum tamen sicut brassicam constat esse uitibus inimicam. Nam si circa se serantur, natura discordante refugiunt. Hoc etiam mense pastinacas seremus.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License