Liber X
siue
Mensis September
I. De agris pinguibus
tertiandis uel inplendis exilibus, de stercorando.
Hoc mense, ager pinguis et qui diu tenere consueuit umorem, tertia uice
arabitur, quamuis umido anno possit et antea tertiari. Nunc ager umidus,
planus, exilis, quem primo augusto arari diximus, iteratur ac seritur. Graciles
cliui nunc primum arandi sunt et serendi statim circa aequinoctium. [2] Agri
nunc stercorandi sunt, sed in colle spissius, in campo rarius laetamina
disponentur, cum luna minuitur: quae res si seruetur, herbis officiet. Vni
iugero adserit Columella uiginti quattuor stercoris carpenta sufficere, in
plano uero decem et octo. Sed iidem cumuli tot dissipandi sunt, quot ea die
poterunt exarari, ne stercora exsucata nihil prosint. [3] Eiciuntur quidem
laetamina et qualibet hiemis parte. Sed si tempore suo eici aliqua ratione non
poterunt, antequam seras, more seminis per agros puluerem stercoris sparge uel
caprinum manu proice et terram sarculis misce. Nec prodest nimium stercorare
uno tempore sed frequenter et modice. Ager aquosus plus stercoris, siccus
uero minus requirit. [4] Sed si laetaminis copia non abundat, hoc pro stercore
optime cedit, ut sabulosis locis cretam id est argillam spargas, cretosis ac
nimium spissis sabulonem. Hoc et segetibus proficit et uineas pulcherrimas
reddit. Nam
laetamen in uineis saporem uini uitiare consueuit.
|