X. De pratis nouellis
formandis uel ueteribus excolendis.
Nunc prata, si libuerit, possumus nouella formare. Si eligendi facultas est,
locum pinguem, roscidum, planum, leuiter inclinatum uel huiusmodi uallem
deputabimus, ubi umor nec statim praecipitari cogitur nec diu debet haerere.
[2] Potest quidem et soluto et gracili solo prati forma, si rigetur, inponi. Extirpandus
est itaque locus hoc tempore et liberandus inpedimentis omnibus uel herbis
latioribus et solidis atque uirgultis. Deinde cum frequenter exercitus fuerit
ac multa aratione resolutus, summotis lapidibus et glebis ubique confractis stercoretur
luna crescente recenti laetamine. [3] Ab ungulis iumentorum summa intentione
seruetur intactus, praecipue quotiens umescit, ne inaequale solum reddant
mollibus locis inpressa uestigia. Sed si prata uetera muscus obduxerit,
abradendus est et scalptis eisdem locis feni spargenda sunt semina et, quod ad
necandum muscum prodest, cinis saepius ingerendus. [4] Quod si sterilis factus
est locus carie, incuria, uetustate, exaretur ac de nouo rursus aequetur. Nam prata sterilia plerumque arare
conueniet. Sed in nouo prato rapa conserere possumus, quorum messe finita
cetera, quae dicta sunt, exequemur. Viciam tamen feni seminibus mixtam post
haec spargemus. Rigari uero, antequam durum solum fecerit, non debebit, ne eius
cratem minus solidam uis interflui corrumpat umoris.
|