XIII. De hortis.
Nunc papauer seritur locis siccis et calidis: potest et cum aliis oleribus
seminari. Fertur utilius prouenire, ubi uirgae et sarmenta conbusta sunt.
Tempore hoc brassicam seres utilius, ut plantas eius nouembri inchoante
transponas: de quibus et hieme olus et uere possit cyma produci. [2] Hoc mense
spatia hortorum, quae per uernum seminibus inpleturus es, alte tribus pedibus
pastinare debebis et luna decrescente his stercus inferre. Hoc mense ultimo
thymum seremus sed melius plantis nascitur, quamuis possit et semine. Agrum
diligit apricum, macrum, maritimum. Nunc circa aequinoctium seres origanum: stercorari ac rigari,
donec conualescat, amplectitur. Amat loca aspera atque saxosa. Iisdem diebus
seritur cappari. Late serpit, suco suo terris nocet. Serendum est ergo, ne
procedat ulterius, circumueniente fossato uel luto structis parietibus solo
sicco et gracili. Herbas sponte persequitur, floret aestate. [3] Sub occasu
uergiliarum cappari arescit. Giddi hoc mense ultimo bene seritur. Hoc mense
nasturtium seremus et anethum locis temperatis et calidis et radices locis
siccis et pastinacas et caerefolium circa octobres calendas et lactucas et
betas et coriandrum et primis diebus rapa et napos.
|