Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber XI siue Mensis October
    • I. De adoreo et tritico, de hordeo cantherino et eruo et lupino et piso et sisamo et faselo serendis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Liber XI
siue
Mensis October


I
. De adoreo et tritico, de hordeo cantherino et eruo et lupino et piso et sisamo et faselo serendis.

Hoc tempore adoreum seremus ac triticum. Iusta satio est a decimo calendas nouembres usque ad sexto idus decembres regionibus temperatis. Nunc etiam laetamen effertur ac spargitur. [2] Hoc etiam mense seremus hordeum, quod dicitur cantherinum. Seritur macra et sicca terra uel satis pingui. Hac uincitur: alteri, non habet amplius, quod noceat, quae semen aliud ferre non possit. [3] Laeto agro non est serendum. Etiam nunc eruum, lupinum et pisum et sisamum seremus, ut dixi: sisamum usque ad idus octobres et faselum, tamen terra pingui aut restibili agro. Quattuor modiis iugerum conplebimus.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License