Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber XI siue Mensis October
    • IIII. De ponendis uineis uel propagandis, reparandis, putandis et arbustis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


IIII.
De ponendis uineis uel propagandis, reparandis, putandis et arbustis.

Hoc mense postremo, ubi calidi ac sicci aeris qualitas est, ubi exilis et aridus campus, ubi collis praeruptus aut macer, uites utillime ponuntur, de quibus satis mense februario disputaui. Nunc locis siccis, calidis, exilibus, macris, harenosis, apricis, quaecumque de pastinis, de uitibus ponendis, putandis, propagandis, reparandis uel arbusto faciendo ante dicta sunt, rectius fiunt, ut contra exilitatem glebae hibernis imbribus adiuuentur. Sic et umorem sitientibus conferunt et recisa uel mersa glacie non adurunt, quia talibus locis pruinarum uis et natura nescitur.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License