VIII. De oliuetis
instituendis et colendis, laetandis uel remediis eorum uel oliuis condiendis
uel fossis riuisque purgandis.
Nunc etiam locis calidis et apricis oliueta instituemus more
uel ordine, quem februarius mensis ostendit. Seminaria
quoque olearum locis talibus faciemus hoc tempore et omnia, quae ad oleam
pertinebunt. Oliuas quoque albas condiemus, sicut postea referetur. Hoc
tempore ablaqueandae sunt arbores oleae prouinciis siccioribus ac tepidis, ita ut eis a superiori parte umor possit induci. [2] Omnem subolem conuelli Columella praecepit: mihi uidetur
paucas dimitti semper ac solidas, ex quibus uel in uetustate matris loco
delecta succedat uel melius nutrita et adgestae terrae beneficio et iam suas
habens radices ad oliuetum faciendum sine cura seminarii transferatur
arbuscula. Nunc, si subpetit, intermisso triennio stercoranda sunt oliueta
locis maxime frigidis. Caprini stercoris sex librae uni arbori uel cineri modii
singuli sufficient. Muscus tamen semper radatur arboribus: et putentur, sicut
Columella dicit, octo annorum aetate transacta. Videtur mihi unoquoque auno
sicca, infructuosa, cum aliqua debilitate nascentia debere resecari. [3] Quod
si fructus arbor laeta non adferet, terebretur gallica terebra usque ad
medullam foramine inpresso, cui oleastri informis talea uehementer artetur et
ablaqueatae arbori amurca insulsa uel uetus urina fundatur. Hoc enim uelut coitu
steriles arbores uberantur, quas tamen durante malitia oportebit inserere. Hoc
mense fossas riuosque purgabimus.
|