XI. De hortis.
Mense octobri serenda sunt
intyba, quae hiemi seruiant. Amant umores et terram solutam. Harenis et
salsis locis atque maritimis summa proueniunt. Area his planior adparetur, ne
radices eorum terra fugiente nudentur. Quattuor foliorum transferantur ad locum
stercoratum. Tunc plantae cardui ponuntur: quas cum ponemus, radices earum
summas ferro resecamus ac fimo tinguimus: ternum pedum spatio separamus
incrementi causa pedali scrobe depositas binas aut ternas. Cinerem saepe sub hieme diebus siccis
fimumque miscebimus. [2] Hoc mense sinapi seremus. Terram diligit aratam et, si
fieri potest, congesticiam, quamuis ubicumque nascatur. Sarculari debet
adsidue, ut respergatur puluere, quo fouetur. Non minus gaudet umore. De quo
semen legere dispones, suo loco esse patieris: quod ad escam parabis robustius
facies transferendo. In sinapi uetus semen inutile est uel sationi uel usui:
quod dentibus fractum si intus uiride uidebitur, nouum est: si album fuerit,
uetustatem fatetur. [3] Hoc mense malua serenda est, quae occursu hiemis ab
incrementi longitudine reprimetur. Loco pingui delectatur et umido, gaudet
laetamine. Transferuntur plantae eius, cum coeperint folia quattuor habere uel
quinque. Melius conprehendit eius planta, quae tenera est: maior enim translata
languebit. Sapor illis melior est, si non transferantur. Sed ne cito erigantur
in caulem, in medio earum glebulas constitues aut lapillos. Rara ponenda est,
sarculo delectatur adsiduo. Sic liberandae sunt herbis, ne motum sentiant in
radice. Si transferendis plantis nodum facias in radice, sessiles fient. [4]
Nunc etiam locis temperatis et calidis anethum seremus. Cepullae seruntur et
hoc mense uel menta et pastinaca, thymum et origanum et cappar mensis initio.
Item betam locis siccioribus nec non armoraceam seremus uel transferemus ad
culta, ut melior fiat: nam haec agrestis est rafanus. [5] Nunc porrum uerno
satum transferre debemus, ut crescat in capite. Sane sarculis circumfodiatur
adsidue et conprehensa porri planta uelut tenacibus adleuetur, ut inanitas
spatii, quae radicibus suberit, incremento capitis subpleatur. Ocimum quoque etiam nunc seremus, quod
citius nasci fertur hoc tempore, si aceti imbre leuiter spargatur infusum.
|