XII. De pomis.
Cui placet curas agere seculorum, de palmis cogitet conserendis. Hoc igitur
mense dactylorum non ueterum sed nouorum ac pinguium recentia ossa debebit
obruere, terrae cinerem miscere. Si plantam uelit, ponenda est aprili mense uel
maio. Locis delectatur apricis et calidis. Fouenda est, ut crescat, umore.
Terram solutam uel sabulonem requirit, ita tamen, tit, quando planta
disponitur, circa eam uel sub ea pinguis terra fundatur. Annicula transferatur
aut bima iunio mense uel iulio incipiente. [2] Circumfodiatur adsidue et
rigatione continuos aestatis uincat ardores. Aquis palmae aliquatenus salsis
iuuantur, quae infici debent salibus, etiam si tales eas natura non praebuit.
Si aegra est arbor, feces uini ueteris ablaqueatae oportet infundi uel radicum
superuacua capillamenta decidi uel cuneum salicis interfossis radicibus premi.
Constat autem locum prope nullis utilem fructibus, in quo palmae sponte
nascuntur. [3] Pistacia seruntur autumuo mense octobri et subole et nucibus suis:
sed melius ipsa pistacia iuncta ponuntur, mas ac femina. Marem dicunt, cui sub
corio uelut ossei longi uidentur latere testiculi. Qui diligentius facere
uoluerit, pertusos caliculos et stercorata terra repletos parabit et in his
pistacia terna constituet, ut ex omnibus germen quodcumque procedat: quod, ubi
conualuerit planta, hinc facilius transferatur mense februario. Amat
locum calidum, sed umectum et rigatione gaudet et sole. Inseritur terebintho mense februario uel
martio: at alii et amygdala inseri posse firmarunt. [4] Cerasus amat caeli
statum frigidum, solum uero positionis umectae. In tepidis regionibus parua
prouenit. Calidum non potest sustinere. Montana uel in collibus constituta
regione laetatur. Cerasi plantam siluestrem transferre debemus mense octobri
uel nouembri et eam primo ianuario, cum conprehendit, inserere. Plantaria uero
creari possunt, si praedictis mensibus spargantur poma, quae summa facilitate
nascentur. [5] Ego sic huius arboris facilitatem probaui, ut uirgulta ex ceraso
pro adminiculis per uineam posita in arborem prosiluisse confirmem. Et ianuario
mense seri potest. Inseritur mense nouembri melius uel, si necesse sit, extremo
ianuario. Alii et octobri inserendam esse dixerunt. Martialis in trunco inseri
iubet: mihi inter corticem et lignum feliciter semper euenit. Qui in trunco
inserunt, sicut Martialis dicit, omnem lanuginem, quae circa est, auferre
debebunt: quam, si remanserit, insitis nocere manifestat. [6] In cerasis hoc
seruandum et in omnibus gumminatis, ut tunc inserantur, quando his uel non est
uel desinit gummen effluere. Cerasus inseritur in se, in pruno, in platano, ut
alii, in populo. Amat scrobes altas, spatia largiora, adsiduas fossiones.
Putari in ea putria et sicca debebunt uel, quae densius artata protulerit, ut rarescat.
Fimum non amat atque inde degenerat. [7] Cerasa ut sine ossa nascantur, fieri
Martialis hoc dicit. Arborem teneram ad duos pedes recides et
eam usque ad radicem findes, medullam partis utriusque ferro curabis abradere
et statim utrasque partes in se uinculo stringes et oblines fimo et summam
partem et laterum diuisuras. Post annum cicatrix ducta solidatur. Hanc arborem
surculis, qui adhuc fructum non adtulerunt, inseres et, ut adserit, ex his sine
ossibus poma nascentur. Si
cerasus concepto umore putrescit, in trunco foramen accipiat, quo possit educi.
[8] Si formicas patitur, sucum portulacae debebis infundere cum aceti media
parte permixtum uel uini fecibus truncum arboris florentis adlinere. Si
aestu canicularium fatigatur, trium fontium singulos sextarios sumptos post
solis occasum radicibus arboris iubeamus influere sic, ne remedium luna
deprehendat. Vel herbam symfoniacam circa arboris truncum torquebimus in
coronam uel ex ea iuxta imum codicem cubile faciemus. Cerasa non aliter quam in sole usque ad
rugas siccata seruantur. [9] Mense octobri aliqui mali arborem calidis et
siccis regionibus ponunt et cydonea circa nouembres calendas et sorbum uel
amygdala in seminariis obruunt et pini semen aspergunt. Hoc mense poma
condienda sunt atque seruanda eo more, quo in singulorum titulis continetur,
uelut quaeque matura processerint.
|