VI. De industria et necessariis ad
rura sententiis.
Sed ubi haec, quae naturalia sunt neque humana ope curari possunt, diligentius
aestimaris, exequi te conuenit partem, quae restat industriae: cuius haec erit
cura uel maxima, ut has, quas subieci, ex omni opere rustico in primis debeas
tenere sententias. Praesentia domini prouectus est agri. Color terrae non magno
opere desideretur, quia bonitatis incertus est auctor. [2] Genera omnium surculorum
uel frugum praeclara, sed terris tuis experta, committee. In nouo enim genere seminum ante experimentum non est
spes tota ponenda. Locis umidis semina citius quam siccis degenerant: quare
subinde succurrat electio. Ferrarii, lignarii, doliorum cuparumque factores
necessario habendi sunt, ne a labore solemni rusticos causa desiderandae urbis
auertat. Locis frigidis a meridie uineta ponantur, calidis a septentrione,
temperatis ab oriente uel, si necesse sit, occidente. [3] Operarum ratio unum
modum tenere non potest in tanta diuersitate terrarum: et ideo soli et
prouinciae consuetudo facile ostendet, qui numerus unamquamque rem faciat, siue
in surculis, siue in omni genere satorum. Quae florent, constat non esse
tangenda. Bene eligi serenda non possunt, nisi hoc officium prius eligens
adsumat. In rebus agrestibus maxime officia iuuenum congruunt, imperia
seniorum. [4] In uitibus putandis tria consideranda sunt, fructuum spes,
successura materies, locus, qui seruet ac reuocet. Vitem si maturius putes,
plura sarmenta, si serius, fructus plurimos consequeris. De locis deterrimis
sicut arbores, ita uites conuenit ad meliora transferre. Post bonam uindemiam
strictius, post exiguam largius puta. In omni opere inserendi, putandi ac
recidendi, duris et acutis utere ferramentis. In uite uel arbore, quae facienda
sunt, perage ante apertionem floris et gemmae. In uineis aratro praetermissa
fossor emendet. Locis calidis, siccis, apricis, pampinandum non est, cum magis
uitis optet operiri. Et ubi uineas Vulturnus exurit aut flatus aliquis regionis
inimicus, uitem tegamus straminibus uel aliunde quaesitis. [5] Ramus laetus,
uiridis et sterilis in media olea abscidendus est, uelut totius arboris
inimicus. Sterilitas et pestilentia aequo
modo fugiendae sunt, uel si secum utraeque non fuerint. In pastinato solo inter
nouellas uites omnino nihil est conserendum. Graeci iubent exceptis caulibus,
tertio anno, quae libebit, iniungere. Omnia legumina Graecis auctoribus seri
iubentur in sicca terra: faba tantummodo in umida debet spargi. [6] Domino uel
colono confinia possidenti, qui fundum uel agrum suum locat, damnis suis ac
litibus studet. In agro periclitantur interiora, nisi colantur extrema. Omne
triticum solo uliginoso post tertiam sationem in genus siliginis commutatur.
Tria mala aeque nocent, sterilitas, morbus, uicinus. [7] Qui terram sterilem uineis
occupat, et laboribus suis et sumptibus est inimicus. Campi largius uinum,
colles nobilius ferunt. Aquilo uites sibi obiectas fecundat, auster nobilitat.
Ita in arbitrio est, plus habeamus an melius. Necessitas feriis caret. Quamuis
temperatis agris serendum sit, tamen si siccitas longa est, semina occata
tutius in agris, quam in horreis seruabuntur. Viae malitia aeque et uoluptatis
et utilitatis aduersa est. [8] Qui agrum colit, grauem tributis creditorem
patitur, cui sine spe absolutionis obstrictus est. Qui arando crudum solum
inter sulcos relinquit, suis fructibus derogat, terrae ubertatem infamat.
Fecundior est culta exiguitas quam magnitudo neglecta. [9] Nigras uites omnino
repudies nisi in prouinciis et eius generis, quo acinaticium fieri consueuit.
Longius adminiculum uitis incrementa producit. Teneram et uiridem uitem ferri acie ne recidas. Omnis incisura sarmenti
auertatur a gemma, ne eam stilla, quae fluere consueuit, extinguat. Pro macie
uel soliditate uitium nutrienda sarmenta putator iniungat. Terra profunda, quod
Graeci adserunt, oleae grandes arbores efficit, fructus minores et aquatos ac
seros magisque amurcae proximos. Aer oleas tepidus iuuat et uentis mediocribus sine ui
et horrore perflabilis. [10] Vitis, quae ad iugum colitur, per aetates ad hoc
perducenda est, ut locis molestioribus quattuor pedibus a terra, placidioribus
uero septem summitas eius insurgat. Hortus,
qui caelo clementi subiacet et fontano umore percurritur, prope est, ut liber
sit et nullam serendi disciplinam requirat. Subligatio acerbis uuis facienda
est, quando excutiendi aut rumpendi acini nulla formido est. [11] Ligatura in
uitibus locum debet mutare, ne unum semper adsiduitas conterat uinculorum.
Fossorem si apertus uitis oculus uiderit, caecabitur spes magna uindemiae: et
ideo, dum est clausa, fodietur. Terrae altitudinem cum fecunditate, si ad frumenta,
duobus pedibus explora, quattuor uero, si ad arbusta uel uites. Vitis nouella,
ut facile incrementum dilecta consequitur, ita interitum celerem, si
neglegatur, incurrit. [12] Modum tene aestimatis facultatibus tuis in
adsumptione culturae, ne superatis uiribus excedente mensura turpiter deseras,
quod arroganter adsumis. Semina plus quam annicula esse non debent, ne
uetustate corrupta non prodeant. Frumentum collis quidem grano robustius, sed mensurae
minus refundet. Omnia, quae seruntur, crescente luna et diebus tepidis sunt
serenda. Nam
tepor euocat, frigus includit. [13] Si
tibi ager est siluis inutilibus tectus, ita eum diuide, ut loca pinguia puras
reddas nouales, loca sterilia siluis tecta esse patiaris, quia illa naturali
ubertate respondent, haec beneficio laetantur incendii. Sed sic urenda
distingues, ut ad incensum agrum post quinquennium reuertaris. Ita efficies, ut
aequaliter uel sterilis gleba cum fecunditate contendat. [14] Graeci iubent
oliuam, cum plantatur et legitur, a mundis pueris atque uirginibus operandum,
credo, recordati arbori huic esse praesulem castitatem. Nomina frumentorum
superfluum est praecipere, quae aut loco subinde aut aetate mutantur. Hoc satis est, ut
eligamus praecipua in ea regione, quam colimus, uel exploremus aduecta. Lupinus
et uicia pabularis, si uirides succidantur et statim supra sectas eorum radices
aretur, stercoris similitudine agros fecundant: quae si ex se aruerint,
antequam proscindas, in his terrae succus aufertur. Ager aquosus plus stercoris
quaerit, siccus minus. [15] Calidis, maritimis, siccis, apricis, campestribus
locis omne opus uinearum maturius inchoetur, frigidis, mediterraneis, umidis,
opacis, montanis locis tardius: quod non solum de mensibus aut diebus dixerim,
sed etiam horis operandi. Omne
opus rusticum, cum fieri praecipitur, neque cito est, si ante quindecim dies,
neque tarde, si post quindecim fiat. Frumenta omnia maxime laetantur patenti
campo et soluto, et ad solem reclini. [16] Spissa et cretosa et umida terra
bene far et triticum nutrit. Hordeum agro soluto delectatur et sicco: nam si in
lutoso spargatur, inmorietur. Trimenstris satio locis frigidis, niuosis
conuenit, ubi qualitas aestatis umecta est, ceteris raro respondet euentu.
Semen trimenstre locis tepidis melius respondebit, si seratur autumno: si
necessitas coget de salsa terra sperare aliquid, post autumnum plantanda est
uel conserenda, ut malitia eius hibernis imbribus eluatur. Aliquid etiam terrae
dulcis uel arenae fluuialis subiciendum est, si illi uirgulta committimus. [17]
Seminarium mediocri terra instituere debemus, ut ad meliorem, quae sata
fuerint, transferantur. Lapides, qui supersunt, hieme rigent, aestate
feruescunt. Idcirco satis arbustis et uitibus nocent. Terra, quae circa arbores
mouetur, ita est uicibus permutanda, ut ei, quae in summo fuerat, ima succedat.
[18] In laetandis arboribus crates faciemus terram prius trunco admouentes et
mox laetamen, ut sic opus natura beneficii alternante cumuletur. Agri praesulem
non ex dilectis tenere seruulis ponas, quia fiducia praeteriti amoris ad
inpunitatem culpae praesentis spectat.
|