Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber XIII siue Mensis December
    • IIII. De pomis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


IIII.
De pomis.

Hypomelides poma sunt, ut Martialis adserit, sorbo similia. Mediocri arbore nascuntur et flore candidulo. Dulcendo huic fructui cum acuto sapore conmixta est. Seritur mense decembri nucleis in uasculis positis. Mense autem februario hypomelidis planta sed pollicis magnitudine robusta transfertur breuissimo scrobe soluta terra plurimo stercore. [2] Sed munienda est, quia cito arescit, si radices illius uentus adflauerit. Terram qualemcumque non respuit. Amat loca tepida, aprica, maritima et saepe saxosa. Statum frigidum reformidat. Inseri non potest, exigua durat aetate. Poma eius aut in picatis et munitis urceolis aut scrobe populi aut in ollis inter uuas uinaceis obruta seruabuntur.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License