Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber XIII siue Mensis December
    • VI. De echinis et pernis et lardo saliendis et auium laqueis disponendis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


VI.
De echinis et pernis et lardo saliendis et auium laqueis disponendis.

Nunc etiam, quibus litus in fructu est, ubi lunae iuuarit augmentum, quae omnium clausorum maris animalium atque concharum iubet incremento suo membra tugere, echini carnes salibus condire curabunt. Quod solito more conficitur. Hanc quoque rem per omnes menses bene faciemus hibernos. Pernas etiam et lardum conficimus non solum mense hoc, sed omnibus, quos hiemalis algor astringit. Tempore hoc per humiles siluas et bacis fecunda uirgulta ad turdos ceterasque aues capiendas laqueos expedire conueniet. Hoc usque in martium mensem tendetur aucupium.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License