VII. De agri electione uel situ.
In eligendo agro uel emendo considerare debebis, ne bonum naturalis
fecunditatis colentium deprauarit inertia et in degeneres surculos uber soli
feracis expenderit: quod quamuis emendari possit insitione meliorem, tamen
harum rerum sine culpa melior usus est quam cum spe corrigendi serus euentus.
[2] In seminibus ergo frumentorum praesens emendatio potest esse. In uinetis
maxime considerandum atque uitandum est, quod plerique fecerunt studendo famae
tantum et latitudini pastinorum semina uitium statuentes uel sterilia uel
saporis indigni: quod grandi tibi labore constabit, ut corrigas, si agrum
conpares uitiis talibus occupatum. [3] Positio ipsius agri, qui eligendus est,
ea sit. In frigidis prouinciis orienti aut meridiano lateri ager esse debet
obpositus, ne alicuius magni montis obiectu his duabus partibus exclusis algore
rigescat aut per partem septemtrionis remoto aut per occidentis in uesperam
sole dilato. In calidis uero prouinciis pars potius septemtrionis optanda est,
quae et utilitati et uoluptati et saluti aequa bonitate respondeat. [4] Si
uicinus est fluuius, ubi statuimus fabricae sedem parare, eius debemus
explorare naturam, quia plerumque, quod exhalat, inimicum est, a quo, si talis
sit, conueniet refugere conditorem. Palus tamen omni modo uitanda est,
praecipue quae ab austro est uel occidente et siccari consueuit aestate,
propter pestilentiam uel animalia inimica, quae generat.
|