Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • X. De calce et harena.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


X.
De calce et harena.

Praeterea scire est necessarium construenti, quae calcis et harenae natura sit utilis. Harenae ergo fossiciae genera sunt tria, nigra, rufa, cana: omnes praecipuae, rufa melior, meriti sequentis est cana, tertium locum nigra possedit. Ex his, quae conprehensa manu edit stridores, erit utilis fabricanti. Item si panno uel linteo candidae uestis inspersa et excussa nihil maculae relinquet aut sordis, egreria. [2] Sed si fossilis harena non fuerit, de fluminibus glarea aut litore colligetur. Marina harena tardius siccatur et ideo non continue, sed intermissis temporibus construenda est, ne opus onerata corrumpat: camerarum quoque tectoria salso umore dissoluit. Nam fossiles tectoriis et cameris celeri siccitate utiles sunt melioresque, si statim, cum effossae sunt, misceantur. Nam diutino sole aut pruina aut imbre uanescunt. Fluuiales tectoriis magis poterunt conuenire. [3] Sed si uti necesse sit maris harena, erit commodum prius eam lacuna umoris dulcis inmergi, ut uitium salis aquis suauibus eluta deponat. Calcem quoque albo saxo duro uel tiburtino aut columbino fluuiali coquemus aut rubro aut spongia aut postremo marmore. Qui erit ex spisso et duro saxo, structuris conuenit: ex fistuloso uero aut molliori lapide tectoriis adhibetur utilis. In duabus harenae partibus calcis una miscenda est. In fluuiali uero harena si tertiam partem testae cretae addideris, operum soliditas mira praestabitur.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License