XVIII. De cella uinaria.
Cellam uinariam septemtrioni habere debemus obpositam frigidam uel obscurae
proximam, longe a balneis, stabulis, furno, sterculis, cisternis, aquis et
ceteris odoris horrendi: ita instructam necessariis, ut non uincatur a fructu,
sic autem dispositam, ut basilicae ipsius forma calcatorium loco habeat altiore
constructum, ad quod inter duos lacus, qui ad excipienda uina hincinde depressi
sint, gradibus tribus fere ascendatur aut quattuor. Ex his lacubus canales
structi uel tubi fictiles circa extremos parietes currant et subiectis lateri
suo doliis per uicinos meatus manantia uina defundant. [2] Si copia maior est,
medium spatium cupis deputabitur, quas, ne ambulacra prohibeant, asellis
altioribus inpositas uel supra dolia possumus conlocare spatio inter se
longiore distantes, ut, si res exigat, curantis transitus possit admitti. Quod
si cupis locum suum deputabimus, is locus ad calcatorii similitudinem podiis
breuibus et testaceo pauimento solidetur, ut, etiamsi ignorata se cupa
diffuderit, lacu subdito excipiantur non peritura uina, quae fluxerint.
|