XVIIII. De horreo.
Situs horreorum quamuis ipsam septemtrionis desideret partem, et
superior et longe ab omni umore et laetamine et stabulis ponendus est,
frigidus, uentosus et siccus, cui prouidendum structurae diligentia, ne rimis
possit abrumpi. Solum igitur
omne bipedis sternatur uel minoribus laterculis, quos suffuso testaceo
pauimento debemus imprimere. [2] Tunc diuisas cellas, si magnus sperabitur
seminum modus, grano cuique tribuemus. Si terrae pauperes minora promittunt uel
craticiis podiis erunt discernenda granaria uel uimineis uasculis redactus
tenues congeremus. Sed factis granariis amurca luto mixta parietes linuntur,
cui aridi oleastri folia uel oliuae pro paleis adiciuntur: quo tectorio siccato
rursus amurca respergitur: quae ubi siccata fuerit, frumenta condentur. Haec
res gurgulionibus et ceteris noxiis animalibus inimica est. Aliqui coriandri
folia frumentis miscent ad seruandum profutura. Nihil tamen commodius erit diu
custodiendis frumentis, quam si ex areis in alterum uicinum locum transfusa
refrigerentur aliquantis diebus atque ita horreis inferantur. [3] Negat
Columella uentilanda esse frumenta, quia magis miscentur animalia totis
aceruis. Quae si non moueantur, in summitate intra mensuram palmi subsistent et
hoc uelut corrupto corio cetera inlaesa durabunt. Adserit idem noxia animalia
ultra praedictam mensuram non posse generari. Herba conyza sicca, ut Graeci
adserunt, substrata frumentis addit aetati. Ab horreis tamen auster esse debet
auersus.
|