Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • XXIIII. De columbario.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


XXIIII.
De columbario.

Columbarium uero potest accipere sublimis una turricula in praetorio constituta leuigatis ac dealbatis parietibus, in quibus a quattuor partibus fenestellae, sicut mos est, breuissimae fiant, ut columbas solas ad introitum exitumque permittant. Nidi figurentur interius. [2] A mustelis tutae fiunt, si inter eas uetus spartea proiciatur, qua animalia calciantur, ut eam secreto non uidentibus aliis unus adtulerit. Non pereunt et neque locum deserunt, si per omnes fenestras aliquid de strangulati hominis loro aut uinculo aut fune suspendas. Inducunt alias, si cymino pascantur adsidue uel hirci alarum balsami liquore tangantur. [3] Fetus frequentant, si hordeum torrefactum uel fabam uel eruum saepe consumant. Triginta autem columbis uolantibus diurni tres sextarii tritici sufficient aut creturae, ita ut eruum fetus gratia mensibus praebeamus hibernis. Rutae ramulos plurimis locis oportet contra animalia inimica suspendere.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License