XXVIII. De pauonibus.
Pauones nutrire facillimum est, nisi eis fures aut animalia inimica formides:
qui plerumque per agros uagati sponte se pascunt pullosque educunt. Altissimis
uespere arbores petunt. Vna his cura debetur, ut incubantes per agrum feminas,
quae hoc passim faciunt, a uulpe custodias. Ideo in insulis breuibus meliori
sorte nutriuntur. Vni masculo feminae quinque sufficiunt. [2] Maculi oua et
pullos suos persequuntur uelut alienigenas, priusquam illis cristarum nascatur
insigne. Ab idibus februariis calere incipiunt. Faba leuiter torrefacta in
libidinem prouocantur, si eis quinto quoque die tepida praebeatur. Sex cyathi
uni sufficiunt. Cupidinem coeundi masculus confitetur, quoties circa se amictum
caudae gemmantis incuruat et singularum capita oculata pennarum locis suis
exerit cum stridore procurrens. [3] Si oua pauonum gallinis subponantur, excusatae
matres ab incubatione tribus uicibus per annum fetus edunt. Primus partus
quinque ouorum, secundus quattuor, tertius trium uel duorum esse consueuit. Sed
electae, si hoc placuerit, nutrices gallinae sint, quae a primo incremento
lunae nouem diebus habeant nouem oua subposita, quinque pauonina et cetera sui
generis. [4] Decima die omnia gallinacea subtrahantur et alia item gallinacea
totidem recentia subponantur, quot ablata sunt, ut tricesima luna, hoc est,
expletis triginta diebus, possint cum pauonibus ouis aperiri. Oua autem pauonum, quae gallinae subiecta sunt, saepe
manu conuertantur, quia hoc ipsa facere uix ualebit. Vnam partem oui notabis,
ut te subinde conuertisse cognoscas. Maiores tamen gallinas oportet eligere:
nam minoribus pauciora subpones. [5] Natos si ad unam transferre a pluribus
uelis, dicit Columella uni nutrici uiginti quinque sufficere: mihi uero, ut
bene educi possint, uidentur quindecim satis esse. Primis diebus far hordei
conspersum uino pullis dabitur uel undecumque cocta pulticula et refrigerata.
Postea adicietur porrum concisum uel caseus recens sed expressus: nam serum
pullis nocet. Locustae etiam pedibus
ablatis praebentur. [6] Ita pascendi sunt usque ad sextum mensem. Deinde
hordeum poteris praebere solemniter. Tricesimo quinto tamen die, postquam nati
sunt, et in agrum tuto eici possunt comitante nutrice pascendi, cuius singultu
reuocantur ad uillam. Pituitas uero et cruditates his remediis summouebis,
quibus gallina curatur. Maximum illis periculum est, cum incipit crista
produci: nam patiuntur languores infantum similitudine, cum illis tumentes
gingiuas denticuli aperire nituntur.
|