XXXVII. De apium castris.
Apibus stationem non longe a domnicalibus uel in horti parte secreta et aprica
et a uentis remota et calidiore locare debemus, quae in quadratam constituta
mensuram fures et accessus hominum pecudumque submoueat. Sit abundans
floribus, quos uel in herbis uel in fructibus uel in arboribus procuret
industria. [2] Herbas nutriat origanum, thymum, serpillum, satureiam,
melisfyllum, uiolas agrestes, asfodilum, citreaginem, amaracum, hyacinthum, qui
iris uel gladiolus dicitur similitudine foliorum, narcissum, crocum ceterasque
herbas suauissimi odoris et floris. In fructibus uero sint rosae, lilia, uiolae
flauae, rosmarinus, ederae: in arboribus zizyfus, amygdalus, persicus, pirus
pomiferaeque arbores, quibus nulla amaritudo respondet flore desucto:
siluestria uero glandifera robora, terebinthus, lentiscus, cedrus, tilia, ilex
minor et linus. Sed taxi remoueantur inimicae. [3] Primi saporis mella thymi
sucus effundit, secundi meriti thymbra, serpillum uel origanum, tertii meriti
rosmarinus et satureia. Ceterea ut
arbutus et olera saporem rustici mellis efficiunt. Sint autem arbores a
septemtrionali parte dispositae. Frutices atque uirgulta ordines suos sub maceriis
exequantur. Herbas deinde plano
post frutices conseremus. Fons uel riuus huc conueniat otiosus, qui humiles
transeundo formet lacunas, quas operiant rara et transuersa uirgulta sedes
tutas apibus praebitura, cum sitient. [4] Sed ab his apium castris longe sint
omnia odoris horrendi, balneae, stabula, coquinae fusoria. Fugemus praeterea
animalia, quae sunt apibus inimica, lacertos et blattas et his similia. Aues
etiam pannis et crepitaculis terreamus. Purus
custos frequens et castus accedat habens noua aluearia praeparata, quibus
excipiatur exanimum rudis iuuentus. [5] Vitetur odor coeni et cancer exustus et
locus, qui ad humanam uocem falsa imitatione respondet. Absint et herbae
tithymallus, elleorum, thapsia, absinthium, cucumis agrestis et omnis amaritudo
conficiendae aduersa dulcedini.
[6] (XXXVIII) Aluearia meliora sunt, quae
cortex formabit raptus ex subere, quia non transmittunt uim frigoris aut
caloris. Possunt tamen et feruilis fieri. Si haec desint, salignis uiminibus
fabricentur uel ligno cauatae arboris aut tabulis more cuparum. Fictilia
deterrima sunt, quae et hieme gelantur et aestate feruescunt. [7] (2) Sed inter ea loca, quae muniri debere
praecepi, podia ternis alta pedibus fabricentur inducta testaceo et albario
opere leuigata propter lacertorum ceterorumque animalium noxam, quibus est
moris inrepere: et supra haec podia aluearia conlocentur ita, ut non possint
imbre penetrari, spatiolis inter se patentibus segregata. Angustus tamen
aditus admittat examina propter frigoris et caloris iniuriam. Sane uentis frigidioribus altus paries
resistat, qui locum possit defensis sedibus apricare. [8] (3) Aditus omnes soli
obponantur hiberno, qui in uno cortice duo uel tres esse debebunt ea
magnitudine, quae apis formam non possit excedere. Sic enim noxiis animalibus
ingressu resistetur angusto: uel si apes obsidere uoluerint, exeuntes alio, cum
non defuerit, utentur egressu.
XXXVIII (XXXIX). De apibus emendis.
Apes si emendae sunt, prouideamus, ut plena aluearia conparentur: quam rem uel
frequentia monstrat commeantis ac remeantis examinis: ex uicina potius quam longinqua
regione, ne aeris nouitate temptentur. Si uero longius aduehendae sunt, collo
nocte portentur: nec conlocare nec aperire aluearia nisi uespere instante
debemus. [2] Speculemur deinde per triduum, ne omne ianuas suas egrediatur
examen. Hoc enim signo fugam meditantur adsumere. Contra haec uel cetera suo
unaquaeque mense reddemus. Tamen creduntur non fugere, si stercus primogeniti
uituli adlinamus oribus uasculorum.
XXXVIIII (XL). De balneis.
Non alienus est, si aquae copia patiatur, patremfamilias de structura balnei
cogitare; quae res et uoluptati plurimum conferat et saluti. Itaque balneum
constituemus in ea parte, qua calor futurus est, loco ab umore suspenso, ne
uligo eum fornacibus uicina refrigeret. Lumina ei dabimus a parte meridiana et occidentis
hiberni, ut tota die solis iuuentur et inlustretur aspectu. [2] Suspensuras
uero cellarum sic facies. Aream primo bipedis sternis: inclinata sit tamen
stratura ad fornacem, ut, si pillam miseris, intro stare non possit, sed ad
fornacem recurrat. Sic eueniet, ut flamma altum petendo cellas faciat plus calere. Supra
hanc straturam pilae laterculis argilla subacta et capillo constructae fiant
distantes a se spatio pedis unius et semissis, altae pedibus binis semis. Super
has pilas bipedae constituantur binae in altum atque his superfundantur
testacea pauimenta et tunc, si copia est, marmora conlocentur. [3] Miliarum
uero plumbeum, cui aerea patina subest, inter soliorum spatia forinsecus
statuamus fornace subiecta, ad quod miliarium fistula frigidaria dirigatur et
ab hoc ad solium similis magnitudinis fistula procedat, quae tantum calidae
ducat interius, quantum fistula illi frigidi liquoris intulerit. Cellae autem sic disponantur, ut quadrae non sint, sed
uerbi gratia si quindecim pedibus longae fuerint, decem latae sint: fortius
enim uapor inter angusta luctabitur. [4] Soliorum forma pro uniuscuiusque
uoluntate fundetur. Piscinales cellae in aestiuis balneis a septemtrione lumen
accipiant, in hiemalibus a meridie. Si fieri potest, ita constituantur balneae,
ut omnis earum per hortos decurrat eluuies. Camerae in balneis signinae
fortiores sunt: quae uero de tubulis fiunt, uirgis ferreis transuersis et
ferreis arcubus sustinentur. [5] Sed si tubulos nolis inponere, super arcus ac
uirgas bipedas constitues ferreis ancoris conligatas capillo inter se atque
argilla subacta cohaerentes et ita inpensam testaceam superinduces: deinde
albarii operis nitore decorabis. Possumus
etiam, si conpendio studemus, hiberna aedificia balneis inponere: hinc et
habitationi teporem submittimus et fundamenta lucramur.
XXXX (XLI). De malthis calidae et frigidae.
Scire conuenit, quoniam de balneis loquimur, quae sint malthae clidariae uel
frigidariae, ut, si quando in soliis scissa sint opera, possit repente
succurri. Calidariae conpositio talis est. Picem duram, ceram albam ponderibus
aequis, stupam, picis liquidae totius ponderis dimidiam partem, testam minutam,
florem calcis, omnia simul mixta confundes et incturis curabis inserere. [2] Aliter
ammoniacum et sulfur utrumque resolutum line uel infunde iuncturis. Item picem
duram, ceram albam et ammoniacum super remissum simul iuncturis adline et
cautere cuncta percurre. Item florem calcis cum oleo mixtum iuncturis inline et
caue, ne mox aqua mittatur. [3] ALiter sanguini taurino et oleo florem calcis
admisce et rimas coniunctionis obducito. Item ficum et picem duram et ostrei
testas siccas simul tundes. His omnibus iuncturas diligenter adlines. Item
malthae frigidariae, sanguinem bubulum, florem calcis, scoriam ferri pilo uniuersa
contundes et ceroti instar efficies et curabis adlinere. Item seuum liquefactum cribellato cineri admixtum
frigidae aquae inter rimas labenti, si adlinatur, obsistet.
XXXXI (XLII). De pistrino.
Si aquae copia est, fusoria balnearum debent pistrina suscipere, ut ibi
formatis aquariis molis sine animalium uel hominum labore frumenta frangantur.
XXXXII (XLIII). De instrumentis agrestium.
Instrumenta uero haec, quae ruri necessaria sunt, paremus, aratra simplicia
uel, si plana regio permittit, aurita, quibus possit contra stationes umoris
hiberni sata celsior sulcus adtollere, bidentes, dolabras, falces putatorias,
quibus in arbore utamur et uite: [2] item messorias uel fenarias, ligones,
lupos id est serrulas manubriatas minores maioresque ad mensuram cubiti, quibus
facile est, quod per serram fieri non potest, resecando trunco arboris aut
uitis interseri, acus, per quas in pastinis sarmenta merguntur, falces a tergo
acutas atque lunatas, cultellos item curuos minores, per quos nouellis arboribus
surculi aridi aut extantes facilius amputentur: [3] item falciculas breuissimas
tubulatas, quibus silicem solemus abscidere, serrulas minores, uangas,
runcones, quibus uepreta persequimur, secures simplices uel dolabratas,
sarculos uel simplices uel bicornes uel ascias in auersa parte referentes
rastros: item cauteres, castratoria ferramenta atque tonsoria uel quae ad
animalia solent pertinere medicinam. [4] Tunicas uero pellicias cum cucullis et
ocreas manicasque de pellibus, quae uel in siluis uel in uepribus, rustico
operi et uenatorio possint esse communes.
Expletis his, quae pertinent
ad generale praeceptum, nunc operas suas singulis mensibus explicabimus et a
mense Ianuario faciemus initium.
|