X. De pastinandi
generibus et scrobibus uitium.
Pastinum fieri nunc tempus est: quod fit tribus generibus, aut terra in totum
fossa aut sulcis aut scrobibus. Terra tota debet effodi, ubi ager inmundus est,
ut siluestribus truncis et radicibus filicis uel herbarum noxiarum spatia
liberentur. Vbi autem mundae sunt nouales, scrobibus pastinemus
aut sulcis: sed sulcis melius erit, quia umorem uelut in totum spatia pastinata
transmittunt. [2] Fiunt ergo
sulci tanta longitudine, quantam destinaueris tabulae, latitudine pedum duorum
semis uel trium, ita ut iuncti duo fossores designatum linea spatium bidentibus
persequantur altitudine trium uel duorum semis pedum. Deinde si per homines
uinea colenda est, tantum crudi soli relinquimus, et sic alter sulcus
inprimitur. Si uero arandae sunt uineae, quinque uel sex pedum spatia, quae non
sunt fodienda, relinquemus in medio. [3] Quod si scrobes fieri placeat,
faciemus tribus pedibus altas, duobus semis latas, tribus longas. Siue
fossoribus colantur uineta seu bubus, eadem spatia, quae inter sulcos sunt
dicta, seruemus. Vltra tres uero pedes altius fodiendae scrobes non sunt, ne
laborent frigore sarmenta, quae pangimus. Latera scrobibus aequaliter incisa sint, ne obliqua uitis
saucietur alte nitentibus ferramentis, cum fossor incumbet. Pastino uero, quod
omne uersabitur, trium uel duorum semis pedum altitudine terra uniuersa
fodiatur: in quo erit diligentia, ne crudum solum fraude occulta fossor
includat. Quam rem subinde custos uirga, in qua praedictae altitudinis modus
designatus est, per spatia, quae fodiuntur, exploret. Radices omnes et
purgamenta, maxime rubi et filicis, in summum regeri faciat. Quae cura in omni positionis
genere et ubique seruanda est.
|