X. De arbustiuis
uitibus et plantis arborum uitiferarum.
Quod si arbustum te habere delectat, plantam generosae uitis prius in seminario
nutrire debebis, ut inde radicata transferatur ad scrobem, cui arbor iniuncta
est. Seminarium uero dicimus aeque fossam tabulam pedum duorum semis
altitudine. In hac, quam pro numero ponendarum uitium uel qualiumcumque
plantarum protendis aut contrahis, breuissimo spatio distantia inter se
sarmenta depones: [2] si uallis aut umectus est campus, trium gemmarum exceptis
minutis, quas habebit inferius. Et ubi conualuerint, hinc post biennium
radicatas uites uel arbusculas transferes: quas cum depones in scrobe, ad
singulas materias rediges putatis omnibus, quae scabra sunt, curtatis etiam
radicibus, si quas potueris inuenire uexatas. [3] In scrobe autem ad arbustum
faciendum duas radicatas uites depones hoc seruans, ne se in radice contingant:
sed lapides quinum prope librarum medios inter utramque constitues et ipsas
uites ad scrobis latera discreta coniunges. Mago adserit scrobemnon primo anno
esse conplendam, sed subinde coaequandam: quae res uitem faciet altius fundare
radices. Sed hoc aridis prouinciis forte conueniat: umidis autem sata
putrefient recepto umore, nisi statim terra cumuletur. Sed arbusta qui
faciet, plantas arborum de his generibus ponat.* Vel si agro subpetit
abundantia, his utatur, populo, ulmo, fraxino in montanis et asperis, in quibus
ulmus minus laeta est. Has etiam Columella dicit seminario debere nutriri. Mihi
uidetur, quia nulla prouincia est, quae non ex his quamcumque sponte producat,
plantas iam maiores de locis quibuscumque translatas uel eorum generum truncos
radicatos hoc tempore circa scrobem uitis oportere constitui. [5] Sed si ager
frumentarius fuerit, ubi arbusta dispones, quadragenos pedes inter arbores
relinque, ut seri possit, in exili autem uicenos. In scrobe uero uitis ab arbore sua
sesquipedis spatio distare debebit. Nam uitis multum subiecta arbori
inceremento arboris obprimetur. Caueis etiam munienda est aduersum pecoris
adpetentis iniurias et arbori suae protinus alliganda. [6] Est et aliud de
transferenda ex arbusto uite conpendium. Fit ex uimine parua corbicula, quae
mensuram pedis uel aliquanto minus circini spatio possit amplecti. Haec ad
arborem, cui uitis adhaeret, fertur et in fundi media parte pertunditur, quod
sarmenti uirgam possit admittere. [7] Inducto itaque sarmento uitis eius, de
qua transferre disponis, corbicula ipsa ex aliqua arboris parte suspenditur et
uiua terra repletur, ut sarmentum terra possit includi, quod sarmentum prius
intorquetur. Ita exacto annui temporis spatio sarmentum, quod clausum est,
radices creabit intra praedictam corbiculam. Tunc sub fundo corbis incisum
radicatum sarmentum cum ipsa corbe portabitur ad locum, quem uitibus arbustiuis
destinabis inplere, ibique obruetur circa arboris maritandae radices. Hoc
genere, quantum uolueris, numerum uitium transferes sine ambiguitate prendendi.
|