XIII. De putatione
arbusti.
Vitis, quae in arbore conlocatur. Prima eius materia ad secundam uel tertiam
gemmam praecidatur. Deinde omnibus annis aliquid per ramos crescere subinde
patiamur unam materiam semper ad cacumen arboris dirigentes. Sed qui
fructum uolunt maximum, materias plures per ramos summittunt, qui uinum melius,
sarmenta in cacumen extendunt. Fortioribus ramis arborum plures materiae,
debilioribus inponendae sunt pauciores. [2] Putandi autem ratio talis est, ut
uetera sarmenta, quibus primi anni fructus pependit, omnia recidantur et noua
circumcisis capreolis et ramulis inutilibus dimittantur. Sed prouidendum est omnibus annis uitem
resolui ac religari, quia refrigeratur. Ita formandi sunt rami arborum
uitiferarum, ne alter sub alterius linea dirigatur: sed loco pingui ulmus a
terra octo pedibus, gracili uero septem sine ramo relinquenda est. [3] In solo
roscido et nebuloso rami arboris uitiferae in orientem et occidentem putatione
dirigantur, ut latera uacua solis radiis membra totius uitis ostendant. Agendum
est autem, ut uitis spissa non sit in arbore, et deficientibus primis arboribus
substituendae aunt aliae. In loco cliuoso humilius rami arborum seruandi sunt,
in plano et uliginoso altius. Palmites ad arborem non duro uimine ligentur, ne
eos uinculum recidat aut adterat. Hoc autem noueris, quia palmes, quod extra
ligaturam pendens habuerit, fructu induet, quod infra ligaturam, materiae
sequentis anni deputabit.
|