XVIII. De instituendis
oliuetis.
Hoc mense locis temperatis instituemus oliueta, quae uel pastinis conserenda
sunt, ut extremas circa decimanum tabulas cingant, uel suum locum tenebunt. Si
ponuntur in pastino, radicatae plantae decisis capitibus et brachiis et in
truncum redactae usque ad mensuram cubiti unius et palmi in fermento terrae
fossae defigantur locum palo antea deprimente: hordei grana subteriaciantur et
amputetur his, quicquid putridi inuentum fuerit aut arentis: et tunc capita
earum luto uelentur et musco ulmeis uinculis uel tenacibus quibuscumque
constricta. [2] Sed maximum beneficium est et proficit incremento, si rubrica
partes notentur, quibus obuersae steterant, et contra eas simili ratione
ponantur. Sint a se discretae pedibus quindecim uel uiginti. Omnis subinde
circa eas herba uellatur: et quotiens se imber infuderit, breuissimis ac
frequentissimis fossionibus sollicitentur. Et subinde ducta a trunco terra
atque permixta in aliquanto altiores cumulos congeratur. [3] Quod si oliuetum suo
loco facere uolueris, haec genera terrarum sequeris, terram, cui mixta sit
glarea , aut cretam sabulonis coniunctione resolutam aut pinguem sabulonem aut
terram naturae densioris et umidae. [4] Creta figuli omnino repudianda est et
uliginosa et in qua semper umor adsistit et sabulo macer et nuda glarea:
quamuis enim conprehendat, non conualescit. Potest seri, et
ubi arbutus aut ilex steterat. Nam
cerrus et excisa radices noxias relinquit, quarum uirus oleam necat. Locis
aestuosis septemtrionali colle, frigidis meridiano gaudet, mediis cliuis
delectatur. Neque imum locum neque arduum patitur, magis modicos cliuos, sicut
est regio sabina uel baetica. Bacarum genus numerosum est et plurium
uocabulorum, sicut pausia, orchis, radius, sergia, licinia, cominia et ceterae,
quas nominare non adtinet. Pausia tamen oleum quod reddit, dum uiride est,
optimum, sed cito uetustate corrumpitur. Optimum licinia dat, plurimum sergia.
Sed de his hoc generaliter praecepisse sufficiet, maiores bacas cibo, minores
oleo profuturas. [5] Si
frumentarius ager est, quem conserimus oliueto, quadragenis inter se pedibus
distent, si macer, uicenis quinis. melitis faciemus, si ordines in fauonium
dirigamus. Cum deponentur, in scrobes siccas constituantur quaternis pedibus
fossas. Glarea etiam, ubi lapides defuerint, misceatur et stercus. Si clausus
locus est, modice supra terram, quae ponuntur, emineant. Si pecora formidantur,
altiores trunci esse debebunt. In siccis uero prouinciis, cum pluuiae desunt,
et rigare conueniet. [6] Si prouincia indiget oliuetis et non est, unde planta
sumatur, seminarium faciendum est, id est, tabula effossa, sicut superius dixi,
ut ibi, sicut Columella dicit, rami serra incisi in modum sesquipedalem
deponantur. Inde post quinquennium poterit ualida planta transferri et locis
frigidis hoc mense plantari. Scio plerosque, quod facilius atque utilius est,
radices olearum, quae in siluis plerumque sunt, aut in locis desertis in
cubitalem mensuram recisas aut in seminario, si placuerit, aut in oliueto
solere disponere et admixtione stercoris adiuuare. Qua re proueniet, ut ex
unius arboris radicibus numerosa planta nascatur.
|