XXI. De rosis, liliis,
croco, uiolis conserendis.
Hoc mense rosaria conseremus, quae sulco breuissimo aut scrobibus ponenda sunt
uel uirgultis uel etiam semine. Semina autem rosarum non putemus medios
flosculos esse aurei coloris, quos rosae ferunt, sed bacas nutriunt, quas in
breuissimi piri similitudinem plenas seminibus suis post uindemiam reddunt
maturas, quarum tamen maturitas ex colore fusco et mollitie poterit aestimari.
[2] Si qua etiam sunt antiqua rosaria, hoc tempore circumfodiuntur sarculis uel
dolabris et ariditas uniuersa reciditur, nunc et quae rara sunt, possunt ducta
uirgarum propagine reparari. Si rosam temperius habere uolueris, duobus palmis
ab ea gyrum fodies et aqua calida bis rigabis in die. [3] Nunc et liliorum
bulbos ponemus uel lilia ante habita sariemus summa diligentia, ne oculos circa
radicem nascentes et minores bulbulos sauciemus, qui a matre subtracti atque in
alios digesti ordines noua lilieta formabunt. Item uiolarum plantae et croci
bulbi serendi sunt uel subtiliter, si fuerant ante, fodiendi.
|