XXVI. De educatione
porcorum.
Nunc uerres maxime feminas inire debebunt. Legendi sunt uasti et ampli corporis
sed rotundi potius quam longi, uentre et clunibus magnis, rostra breui, ceruice
glandulis spissa, libidinosi, anniculi, qui usque ad quadrimos inire feminas
possunt. Scrofas uero longi lateris debemus eligere et quibus ad sustinendum
feturae onus magnus se uenter effundat, cetera uerribus similes, [2] sed in
regionibus frigidis densi et nigri pili, in tepidis, qualescumque prouenerint.
Femina ad creandum usque in annos septem partus onera gestare sufficiet: ad
concipiendum annicula debet incipere. Quarto exempto mense pariunt, ubi quintus
incipit. Incipiunt autem, sicut dixi, mense februario, ut solidioribus herbis
nati et stipula succedente pascantur. Vbi facultas est transigendi, uenditis,
qui subinde nati sunt, celerior matribus fetura reparatur. [3] Genus hoc
omnibus locis haberi potest, melius tamen agris palustribus quam siccis,
praecipue ubi arborum fructuosarum silua subpetit, quae subinde maturis
fructibus alterna per annum mutatione succurrat. Maxime locis graminosis et cannarum
uel iunci radice nutriuntur. Sed deficientibus alimentis per hiemem nonnumquam
praebenda sunt pabula glandis, castaneae uel frugum uilia excrementa ceterarum:
uerno magis, cum lactent nouella uirentia, quae porcis solent nocere. [4] Neque
gregatim claudendae sunt porcae more aliarum pecudum, sed haras sub porticibus
faciemus, quibus mater unaquaeque claudatur et alumnum gregem tutior ipsa
defendat a frigore: quae harae a superiori parte detectae sint, ut libere
numerum pastor exploret et oppressis a matre fetibus saepe subueniat
subtrahendo. Curabit autem, ut fetus proprios cum unaquaque procludat. Plus
uero quam octo, sicut Columella dicit, nutrire non debet. [5] Mihi uero utilius
probatur experto porcam, cui pabula subpetunt, ut plurimum sex nutrire debere,
quia, licet plures possit educare, tamen frequentiore numero sucta deficiet. In
porcis etiam illud est commodum, quod inmissi uineis necdum turgentibus uel
exacta uindemia gramine persecuto diligentiam fossoris imitantur.
|