XI. De conparandis bubus,
tauris, uaccis.
Hoc mense conparandi sunt boues, qui tamen, siue de nostris capiantur armentis
siue emantur, idcirco nunc parabuntur utilius, quia necdum sagina temporis
pleni aut celare possunt fallaciam uenditoris et uitia sua aut ad repugnandum domiturae
contumacem pleni roboris exercere fiduciam. [2] Haec tamen signa spectanda sunt
in bubus, seu de nostro seu de alieno grege fuerint conparandi, ut sint bones
nouelli, quadratis et grandibus membris et solidi corporis, musculis ac toris
ubique surgentibus, magnis auribus, latae frontis et crispae, labris oculisque
nigrantibus, cornibus robustis ac sine curuaturae prauitate lunatis, patulis
naribus et resimis, ceruice torosa atque conpacta, palearibus largis et circa
genua fluentibus, pectore grandi, armis uastis, uentre non paruo, porrectis
lateribus, latis lumbis, dorso recto et plano, cruribus solidis, neruosis et
breuibus, ungulis magnis, caudis longis ac setosis, pilo totius corporis denso
ac breui, rubei maxime coloris aut fusci. [3] Melius autem boues de uicinis
locis parabimus, qui nulla soli aut aeris uarietate temptentur. Aut si hoc
deest, de locis similibus ad similia transferamus. Illud ante uniuersa curandum
est, ut uiribus ad trahendum conparentur aequales, ne ualentioris robur alteri pro
curet exitium. In moribus haec consideranda sunt. Sint arguti, mansueti,
timentes hortamen clamoris ac uerberis, cibi adpetentes. Sed si regionis ratio
patitur, nullus melior cibus est quam uiride pabulum. Vbi uero deest, eo ordine
ministretur, quo pabuli copia et laborum coget accessio. [4] Nunc tauros
quoque, quibus cordi est armenta construere, conparabit aut his signis a tenera
aetate summittet, ut sint alti atque ingentibus membris, aetatis mediae et
magis, quae iuuentute minor est, quam quae declinat in senium, torua facie,
paruis cornibus, torosa uastaque ceruice, uentri substricto. Vaccas etiam nunc
maxime parabimus: [5] sed eligemus forma altissima, corporis longi, uteri
capacis et magni alta fronte, oculis nigris et grandibus, pulchris cornibus et
praecipue nigris, aure setosa, palearibus et caudis maximis, ungulis breuibus
et cruribus nigris et paruis, aetatis maxime trimae, quia usque ad decennium
fetura ex his procedet utilior. Nec ante aetatem trimam tauros his oportet
admitti. [6] Sed erit studium diligentis amotis senioribus nouellas subinde
conducere et steriles aratro ac laboribus deputare. Graeci adserunt, si mares
creare uelis, sinistrum tauri in coitu ligandum esse testiculum, si feminas,
dextrum: tamen tauros diu ante abstinendos, ut, cum tempus est, acrius in
causas dilati feruoris incumbant. [7] Sed his armentis hieme maritima et aprica
loca, aestate opaca paremus ac frigida, montana maxime, quia melius frutectis
et his herba internascente saturentur. Quamuis circa fluuios recta propter loca
amoena pascantur, fetura tamen aquis tepidioribus adiuuatur, unde magis utilius
habentur, ubi pluuialis aqua tepentes format lacunas. [8] Tolerat tamen frigus
hoc armenti genus et potest facile hibernare sub diuo: quibus tamen septa fieri
propter iniuriam grauidarum conuenit laxiora. Stabula uero utilia sunt strata
saxo aut glareis aut harenis, deuexa aliquatenus, ut umor possit elabi, parti
meridianae obuersa propter flatus glaciales, quibus aliquis resistere debet
obiectus.
|