XII. De domandis bubus.
Hoc mense ultimo domandi sunt trimi boues, quia post quinquennium bene domari
non possunt aetatis repugnante duritia. Capti ergo statim domentur, qui quidem
prius, cum teneri fuerint, frequenti manus adtrectatione mansuescant. Sed
stabulum noui boues largioribus spatiis habere debebunt, ut et ante stabulum
loca nullis concludantur angustiis et producti non aliqua uitientur offensa.
[2] In ipso uero stabulo adseres transuersi a terra septem pedibus alti
configantur. Ad quos boues ligentur indomiti. Tunc eligis absolutam
tempestatibus et inpedimentis omnibus diem, qua capti perducantur ad stabulum.
Quorum si nimia fuerit asperitas, uno die ac nocte inter uincula mitigentur
atque ieiunia. Tunc appellationibus blandis et inlecebris oblatorum ciborum,
non a latera neque a tergo, sed a fronte accedens bubulcus admulceat naresque
et terga pertractet mero subinde conspergens, hac tamen cautione, ne aliquem
calce contingat aut cornu. Quod uitium, si in primordiis effectui sibi cessisse
senserit, obtinebit. [3] Tunc mitigatis os et palatum salibus frica et in gulam
demitte praesulsae adipis librales offas et uini sextarios singulos cornu
infundente per fauces: quae res intra triduum totius saeuitiae iram resoluet.
Aliqui eos inter se iungunt ac docent onera temptare leuiora: et, quod utile
est, si arationi parantur, subacto prius solo exercendi sunt, ut nouus labor
tenera adhuc colla non quasset. [4] Expeditior autem domandi ratio est, ut
asperum bouem mansueto et ualido boui coniungas, quo ostendente facile ad omnia
cogetur officia. Si post domituram decumbit in sulco, non adficiatur igne nec
uerbere, sed potius, cum decumbit, pedes eius ita ligentur uinculis, ut non
possit progredi aut stare uel pasci. Quo facto siti ac fame lassatus
carebit hoc uitio.
|