Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber IIII siue Mensis Martius
    • XIII. De equis, equabus et pullis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance


XIII.
De equis, equabus et pullis.

Hoc mense saginati ac pasti ante admissarii generosis equabus admittendi sunt et repletis feminis item ad stabula colligendi. Neque tamen aequalem numerum omnium debemus adhibere, sed aestimatis uiribus uniuscuiusque admissarii summittenda sunt pauca uel numerosa coniugia, quae res efficiet admissarios non parua aetate durare. Iuueni tamen equo et uiribus formaque constanti non amplius quam duodecim uel quindecim debemus admittere, ceteris pro qualitate uirium suarum. [2] Sed in admissario quattuor spectanda sunt, forma, color, meritum, pulchritudo. In forma haec sequemur: uastum corpus et solidum, robori conueniens altitudo, latus longissimum, maximi ac rotundi clunes, pectus late patens et corpus omne musculorum densitate nodosum, pes siccus et solidus et cornu concauo altius calciatus. Pulchritudinis partes hae sunt, ut sit exiguum caput et siccum pelle propemodum solis ossibus adhaerente, aures breues et argutae, oculi magni, nares patulae, coma et cauda profusior, ungularum solida et fixa rotunditas. [3] Colores hi praecipui, badius, aureus, albineus, russeus, murteus, ceruinus, gilbus, scutulatus, albus, guttatus, candidissimus, niger, pressus: sequentis meriti uarius cum pulchritudine, nigra uel albineo uel badio mixtus, canus cum quouis colore, spumeus, maculosus, murinus, obscurior. Sed in admissariis praecipue legamus clari et unius coloris: ceteri uero despiciendi, nisi magnitudo meritorum culpam coloris excuset. [4] Eadem in equabus consideranda sunt, maxime ut sint longi et magni uentris et corporis: sed hoc in generosis seruetur armentis. Ceterae passim toto anno inter pascua dimissis secum maribus inpleantur. Equarum natura est partum spatio duodecimi mensis absoluere. Illud in admissariis seruandum est, ut mediis aliquibus spatiis separentur propter noxam furoris alterni: sed his armentis pascua legamus pinguissima, hieme aprica, frigida et opaca prouideamus aestate nec adeo mollibus locis nata, ut ungularum firmitas de asperitate nil sentiat. [5] Si equa marem pati noluerit, trita squilla naturalia eius infecta libidinem concitabunt. Deinde grauidae non urgeantur nec famem frigusque tolerent nec inter se locis conprimantur angustis. Generosas equas et quae masculos nutriunt, alternis annis summittere debebimus, ut pullis puri et copiosi lactis robur infundant: ceterae passim replendae. [6] Aetas incipientis admissarii quinti anni initio esse debebit. Femina recte et bima concipiet, quia post decennium iners ex ea suboles et tarda nascetur. Pulli equarum nati manu tangendi non sunt, quia eos tactus laedit adsiduus. Quantum ratio patitur, defendantur a frigate. In pullis pro aetatis merito ea sunt consideranda, quae signum bonae indolis monstrant, quae in patribus uel matribus spectanda praecepi. Dabit et hilaritas, alacritas agilitasque documentum. [7] Nunc domandi sunt pulli, ubi tempus bimae aetatis excesserint. Consideranda sunt magna, longa, musculosa et arguta corpora, testiculi pares, exigui et cetera, quae in patribus dicta sunt. Mores, ut uel ex summa quiete facile concitentur uel in excitata festinatione non difficile teneantur. [8] Aetatis consideratio talis est. Bimo et sex mensium dentes medii superiores cadunt. Quadrimo canini mutantur. Infra sextum annum molares superiores cadunt. Sexto anno, quos primo mutauit, exaequat. Septimo anno omnes dentes eius explentur. Latent abhinc aetatis notae: sed prouectioribus tempora cauari incipiunt, supercilia canescere, dentes plerumque prominere. Hoc mense omnia quadrupedia, maxime equos, castrare debemus.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License