II. De inserenda olea
et cetera.
Nunc locis temperatis oliua inseratur: quae inseritur inter corticem more
pomorum, sicut supra dictum est. Sed ut oleastro inseras, contra illud, quod ex
oliueto insito et casu incenso renascitur oleaster infelix, sic prouidendum
est. Positis prius oleastri bracchiis in scrobe, in qua disponemus inserere,
scrobas ita replebimus, ut mediae uacuae sint. [2] Cum conprehenderit oleaster,
inseremus in infimo uel insitum ponemus: et insitionem prope infra terram
nutriemus. Deinde sicut adolescit, terram subinde colligimus. Ita conmissura in
profundo latente, quisquis uret aut caedet, oliuae locum non auferet
pullulandi: quae et apertam redeundi felicitatem de olea et occultam ualendi
feracitatem de oleastri connexione retinebit. [3] Aliqui oleas
in radicibus inserunt et, ubi conprehenderint, cum aliqua parte radicis
auellunt et transferunt more plantarum. Graeci oleas ab octauo calendarum
aprilium die usque in tertio nonas iulias inseri debere praecipiunt, ita ut
locis frigidis serius, calidis maturius inserantur. Locis frigidissimis nunc uinearum fossio
ante idus peragenda est et si qua de martio mense restant. Vites quoque
inserimus. [4] Seminaria, quae sunt ante facta, herbis liberentur et leuiter
circumfodiantur. Nunc locis mediocriter siccis milium serimus et panicum. Hoc
mense pingues campi et agri, qui diu aquam tenant, proscindantur post idus, cum
et omnes herbas protulerunt et earum semina nondum maturitate firmata sunt.
|