III. De hortis.
Hoc etiam
mense ultimo et prope uere transacto brassicam serere possumus, quae cauli
seruiet, quia cymae tempus amisit. Nunc apium bene seritur locis calidis et frigidis terra, quali
uolueris, dummodo ubi umor adsiduus est, quamuis nasci, si necesse fuerit, et
in siccitate non deneget: et prope omnibus mensibus a primo uere ad autumnum
seratur extremum. [2] Ex ipsius genere est hipposelinon, durius tamen et
austerius, et heleoselinon molli folio et caule tenero, quod nascitur in lacunis,
et petroselinon maxime locis asperis. Haec omnia genera possunt habere
diligentes. Apios maiores facies, si semen, quantum tribus digitis conprehendi
potest, linteolo clauseris rariore et breui fossa obrueris. Ita omnium seminum
germen capitis unius soliditate nectetur. Crispi fiunt, si semina ante
tundantur uel si super areas nascentes aliqua pondera uolutentur aut pedibus
proculcentur enata. Apii semina uetustiora citius nascuntur, quae nouella sunt,
serius. [3] Hoc mense atriplicem seremus, si rigare poterimus, et iulio uel
ceteris usque ad autumnum mensibus. Amat adsiduo umore satiari. Semen statim,
cum spargitur, obruendum est, herbae ei subinde uellantur. Transferri etsi
necessarium non est, cum bene seritur, tamen potest melius adolescere, si spatio
rariore pangatur et iuuetur suco laetaminis et umoris. Ferro tamen semper est
recidendum, quia ita pullulare non cessat. Nunc ocimum seritar. [4] Cito nasci
dicitur, si statim, cum seueris, aqua calida perfundas. Rem miram de ocimo
Martialis adfirmat, quod modo purpureos modo albos flores modo russeos pariat
et, si ex eo semine frequenter seratur, modo in serpillum modo in sisymbrium
mutetur. [5] Hoc etiam mense melones et cucumeres seruntur et porrus et in
primordio capparis et serpillum et colocasei plantaria ponemus et lactucas et
betas et cepullas et coriandrum seremus et intyba secunda satione, quibus
utamur aestate, et cucurbitas et mentam radice uel planta.
|