VII. De armentis.
Nunc castrandi sunt uituli, sicut Mago dicit, tenera aetate, ut fissa ferula
testiculi conprimantur et paulatim confracti resoluantur. Sed hoc luna
decrescente uerno uel autumno fieri debere praecepit. Alii ligato ad machinam
uitulo duabus angustis regulis stagneis sicut forcipibus ipsos neruos
adprehendunt, qui Graece cremasteres dicuntur. [2] His conprehensis tentos
testiculos ferro resecant et ita recidunt ut aliquid de his capitibus neruorum
suorum dimittatur haerere. Quae res et sanguinis nimietatem prohibet
et non omnino iuuencos subducto robore uirilitatis effeminat. Nec admittendum
est, quod plerique faciunt, ut statim castratos coire conpellant. Nam certum est ab eis generari, sed ipsos
fluxu sanguinis interire. Vulnera uero castraturae cinere sarmentorum et spuma
linentur argenti. [3] Castratus abstineatur a potu et cibis pascatur exiguis ac
sequenti triduo praebeantur ei tenerae arborum summitates et frutecta mollia et
herbae uiridis coma dulciore sagina roris aut fluminis. Pice etiam liquida
mixto cinere et modico oleo post triduum uulnera diligenter ungenda sunt. Sed
melius genus castrationis sequens usus inuenit. [4] Alligato enim iuuenco atque
deiecto testiculi stricta pelle clauduntur atque ibi lignea regula premente
deciduntur ignitis securibus uel dolabris uel, quod est melius, formato ad hoc
ferramento, ut gladii similitudinem teneat. Ita enim circa ipsam regulam ferri
acies ardentis inprimitur unoque ictu et moram doloris beneficia celeritatis
absumit et ustis uenis ac pellibus a fluxu sanguinis strictis plagam cicatrix
quodammodo cum ipso uulnere nata defendit.
|