II. De messibus.
Nunc primo hordei messis incipitur, quae consummanda est,
antequam grana arefactis spicis lapsa decurrant, quia nullis sicut triticum
folliculis uestiuntur. Quinque
modios recidere potest pleni agri opera una messoris experti, mediocris uero
tres, ultimi etiam minus. Sed hordei culmos iacere in agris aliquantum sinamus,
quia fertur hoc more grandescere. [2] Nunc etiam mense postremo locis maritimis
et calidioribus ac siccis tritici messis absciditur. Quam paratam esse
cognoscis, si aequaliter spicarum populus maturato rubore flauescat. Pars
Galliarum planior hoc conpendio utitur ad metendum et praeter hominum labores
unius bouis opera spatium totius messis absumit. Fit itaque uehiculum, quod
duabus rotis breuibus fertur. [3] Huius quadrata superficies tabulis munitur,
quae forinsecus reclines in summo reddant spatia largiora. Ab eius fronte carpenti breuior est
altitudo tabularum. Ibi denticuli plurimi ac rari ad spicarum mensuram
constituuntur in ordine, ad superiorem partem recurui. A tergo uero eiusdem
uehiculi duo breuissimi temones figurantur uelut amites basternarum. Ibi bos
capite in uehiculum uerso iugo aptatur et uinculis, mansuetus sane, qui non
modum conpulsoris excedat. [4] Hic ubi uehiculum per messes coepit inpellere,
omnis spica in carpentum denticulis conprehensa cumulatur abruptis ac relictis
paleis altitudinem uel humilitatem plerumque bubulco moderante, qui sequitur.
Et ita per paucos itus ac reditus breui horarum spatio tota messis inpletur.
Hoc campestribus locis uel aequalibus utile est et his, quibus necessaria palea
non habetur.
|