V. De pomis.
Hoc etiam mense ramus punici, sicut supra diximus, poterit intra fictile
uasculum claudi, ut ad eius magnitudinem poma restituat. Nunc pira uel mela ubi
ramos multa poma densabunt, interlegenda sunt quaecumque uitiosa, ut sucus, qui
ingrate his possit inpendi, ad meliora uertatur. Hoc etiam mense locis frigidis
zizyfum serere poterimus. [2] Nunc caprificandae sunt arbores fici, sicut in
eius narrauimus disciplina. Aliqui eas et hoc mense inserunt. Locis frigidis
persicus inoculatur, palmae planta circumfoditur. Hoc mense uel iulio
celebratur insitio in pomis, quae inplastratio dicitur. Solis arboribus
conuenit, quibus pinguis sucus in cortice est, ut ficis et oleis ac similibus,
ut Martialis dicit, et persico. [3] Fit autem sic. Ex nouellis ramis et nitidis
ac feracibus gemmam, quae bene adparebit sine dubio processura, duobus digitis
quadratis circumsignabis, ut ipsa statuatur in medio, et ita subtiliter
corticem leuabis acutissimo scalpro, ne gemma laedatur. Item ex ea arbore, cui
uelimus inserere, similiter cum gemma tolletur inplastrum, nitido tamen atque
uberi loco. [4] Tunc ibi conuenienter astringitur et pressum circa gemmam
uinculis cogitur sine germinis laesione cohaerere, ut ea, quae ad positae redditur,
locum gemmae prioris includat. Tunc luto superlines et liberam gemmam
relinques. Ramos superiores eius arboris secabis ac stirpes ac uiginti uno
diebus exactis resoluto uimine uinculorum reperies externi seminis gemmam mire
in arboris alienae membra transisse.
|