Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber VIII siue Mensis Iulius
    • II. De hortis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance


II.
De hortis.

Hoc etiam mense cepullas serimus inriguis aut frigidis locis et radices et atriplicem, si rigare possimus, et ocimum, maluas, betas, lactucas et porras rigandos. Hoc mense loco inriguo napos seremus et rapa solo putri et soluto nec spisso. Locis umidis laetantur et campis. Sed napus in sicco et prope tenui atque deuexo et sabuloso melior nascitur. [2] Loci proprietas utrumque semen in alterum mutat. Nam rapa in alio solo per biennium sata mutantur in napos: alia uero napus transit in rapa. Subactum solum stercoratum uersatumque conquirunt, quod et ipsis et segetibus proderit, quae ibi anno eodem seruntur. Iugero raporum quattuor sextarii, napi autem quinque sufficiunt. [3] Si spissa sunt, interuelles aliqua, ut cetera roborentur. Vt uero semina maiora redigantur, eruta rapa foliis omnibus purgabis et ad dimidii digiti crassitudinem in caule succides. Tunc in sulcis diligenter subactis octonis digitis separata obrues et inicies terram et calcabis. Ita magna nascentur.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License