IIII. De armentis.
Hoc tempore maxime tauris summittendae sunt uaccae, quia decem mensum
partus sic poterit maturo uere concludi: et certum est
eas post uernam pinguedinem gestientes ueneris amare lasciuiam. Vni tauro quindecim uaccas Columella
adserit posse sufficere curandumque, ne concipere nequeant nimietate
pinguedinis. Si abundantia pabuli est in regione, qua pascimus, potest annis
omnibus in feturam uacca summitti: si uero indigetur hoc genere, alternis
temporibus onerandae sunt maximeque, si eaedem uaccae alicui operi seruire
consuerunt. [2] Hoc mense arietes candidissimi eligendi et admittendi sunt
mollibus lanis, in quibus non solum corporis candor considerandus est sed etiam
lingua: quae si maculis fuscabitur, uarietatem reddet in subole. De albo
plerumque nascitur coloris alterius: de fuscis numquam, sicut Columella dicit,
potest albus creari. Eligemus arietem altum, procerum, uentre promisso et lanis
candidis tecto, cauda longissima, uelleris densi, fronte lata, magnis testibus,
aetatis trimae, qui tamen usque in octo annos potest utiliter inire. [3] Femina
debet bima summitti, quae usque in quinquennium feturae necessaria est, anno
septimo deficit. Eligenda est uasti corporis et prolixi uelleris ac mollissimi,
lanosi et magni uteri. Sed prouidendum est in hoc genere, ut
pabuli ubertate saturetur et longe pascatur a sentibus, qui et lanam minuunt et
corpus incidunt. [4] Admittendi sunt mense iulio, ut nati ante hiemem
conualescant. Aristoteles adserit, si masculos plures creari uelis, admissurae
tempore siccos dies et halitum septemtrionis eligendum et contra eum uentum
greges esse pascendos: si feminas generari uelis, austri captandos flatus et in
eum pascua dirigenda ac sic ineundas matres. Mortuarum uel uitiosarum numerus
nouella subole reparetur. [5] Autumno debiles quaeque pretio mutentur, ne eas
inbecillas hibernum frigus absumat. Aliqui duobus ante mensibus arietes a coitu
reuocant, ut facem libidinis augeat dilatio uoluptatis. Quidam coire sine discretione permittunt,
ut hoc eis genere per annum totum fetura non desit.
|