Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber VIII siue Mensis Iulius
    • VI. De uino scillite.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance


VI.
De uino scillite.

Hoc mense uinum scillite sic facimus. Scillam de montanis aut maritimis locis sub ortu canicularium lectam procul a sole siccamus. Ex hac in uini amfora unius librae mensuram mittimus, incisis tamen ante superfluis et abiectis foliis, quibus pars extrema uallatur. [2] Quidam uelamina ipsa filo inserta suspendunt, ut uino infusa mergantur et non admixta fecibus post quadraginta dierum spatium serta, quae adpensa sunt, auferantur. Hoc uini genus tussi resistet, uentrem purgabit, flegma dissoluet, splenicis proderit, acumen praestabit oculorum, concitabit digestionis auxilia.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License