V. De hortis.
Hoc etiam mense ultimo siccis
locis rapa et napus serenda sunt hac ratione, qua dictum est. Hoc mense ultimo
locis siccioribus radices seruntur, quae hieme sui usum ministrent. Amant
terram pinguem, solutam et diu subactam, qualem rapa. Tofum et glaream
reformidant. Gaudent caeli statu nebuloso. Serendae sunt spatiis grandibus et
alte fossis. [2] Meliores proueniunt in harenis. Serantur post nouam pluuiam,
nisi forte possint rigari. Quod satum est, statim debet operiri leui sarculo.
Iugerum duo sextarii uel, ut quidam, quattuor, cum seruntur, inplent. Laetamen non est ingerendum, sed potius
paleae, quia inde fungosae sunt. Suauiores fiunt, si eas aqua salsa frequenter
aspergas. Radices feminini generis. Putantur, quae minus acres sunt et habent
folia latiora, leuia et cum iucunditate uirentia. Ex his ergo semina
colligemus. [3] Maiores fieri creduntur, si sublatis omnibus foliis et solo
tenui caule dimisso saepe terris operiantur. Si ex nimis acri dulcem fieri
uelis, femina die et nocte melle macerabis aut passo. Rafanum tamen sicut
brassicam constat esse uitibus inimicam. Nam si circa se serantur, natura
discordante refugiunt. Hoc etiam mense pastinacas seremus.
|