XI. De aquae ductibus.
Cum uero ducenda est aqua, ducitur aut forma structili aut plumbeis fistulis
aut canalibus ligneis aut fictilibuc tubis. Si per formam ducetur solidandus
est canalis, ne per rimas aqua possit elabi: cuius magnitudo pro aquae mensura
facienda est. Si per planum ueniet, inter centenos uel sexagenos pedes sensim
reclinetur structura sesquipedem, ut uim possit habere currendi. [2] Si qui
mons interiectus occurrerit aut per latera eius aquam ducemus obliquam aut ad
aquae caput speluncas librabimus, per quas structura perueniat. Sed si se
uallis interserat, erectas pilas uel arcus usque ad aquae illata uestigia
construemus aut plumbeis fistulis clausam deici patiemur et explicata ualle
consurgere. Sed, quod est salubrius et utilius, fictilibus tubis cum ducitur,
duobus digitis crassi et ex una parte reddantur angusti, ut palmi spatio unus in
alterum possit intrare: quas iuncturas uiua calce oleo subacta debemus
inlinere. [3] Sed antequam his aquae cursus admittitur, fauilla per eos mixta
exiguo liquore decurrat, ut glutinare possit, si qua sunt uitia tubulorum. Vltima
ratio est plumbeis fistulis ducere: quae aquas noxias reddunt. Nam cerussa
plumbo creatur adtrito, quae corporibus nocebit humanis. Diligentis erit
aquarum receptacula fabricari, ut copiam uel inops uena procuret.
|