Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber X siue Mensis September
    • III. De remedio salsi umoris, de seminum mensuris et diversis remediis ad sationem pertinentibus.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance


III.
De remedio salsi umoris, de seminum mensuris et diversis remediis ad sationem pertinentibus.

Solet terra umorem salsum uomere, qui segetes necat. Vbi hoc fit, columbinum stercus aut cupressi folia oportet inspargere et ita, ut eadem misceantur, inarare. Melius tamen omnibus remediis erit, si aquarius sulcus noxium deducat umorem. In mediocris agri iugero quinque tritici modios et adorei totidem conseremus. Nam quattuor ager pinguis accipiat. Si modium, quo seretur, hyaenae pelle uestieris, et ibi aliquamdiu, quod serendum est, esse patiaris, sata bene prouenire firmantur. [2] Item, quoniam quaedam animalia subterranea sectis radicibus necant plerumque frumenta, contra hoc proderit, si herbae, quae sedam dicitur, sucus aquae mixtus una nocte madefaciat, quae spargenda sunt, semina: uel agrestis cucumeris umor expressus et eius radix trita, si aqua diluatur et eodem, quae serenda sunt, macerentur umore. Aliqui ubi hoc segetes suas perferre senserunt, inter initia uitiorum insulsa amurca uel praedicta aqua sulcos et arata perfundunt.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License