V. De qualitate terrarum.
In terris uero quaerenda fecunditas, ne alba et nuda sit gleba, ne macer sabulo
sine admixtione terreni, ne creta sola, ne harenae squallentes, ne ieiuna
glarea, ne aurosi pulueris lapidosa macies, ne salsa uel amara, ne uliginosa
terra, ne tofus harenosus atque ieiunus, ne uallis nimis opaca et solida, sed
gleba putris et fere nigra et ad tegendam se graminis sui crate sufficiens aut
mixti coloris, quae etsi rara sit, tamen pinguis soli adiunctione glutinetur.
[2] Quae protulerit, nec scabra sint nec retorrida nec suci naturalis egentia.
Ferat, quod frumentis dandis utile signum sit, ebulum, iuncum, calamum, gramen,
trifolium non macrum, rubos pingues, pruna siluestria. Color tamen non magno
opere quaerendus est, sed pinguedo atque dulcedo. [3] Pinguem sic agnosces.
Glebam paruulam dulci aqua consparges et subiges: si glutinosa est et adhaeret,
constat illi inesse pinguedinem. Item scrobe effossa et repleta, si superauerit
terra, pinguis est, si defuerit, exilis, si conuenerit aequata, mediocris.
Dulcendo autem cognoscitur, si ex ea parte agri, quae magis displicet, glebam
fictili uase dulci aqua madefactam iudicio saporis explores. [4] Vineis quoque
utilem per haec signa cognosces. Si coloris et corporis rari aliquatenus atque
resoluti est, si uirgulta, quae protulit, leuia, nitida, procera, fecunda sunt,
ut piros siluestres, prunos, rubos, ceteraque huiusmodi neque intorta neque
sterilia neque macra exilitate languentia. [5] Situs uero terrarum neque
planus, ut stagnet, neque praeruptus, ut defluat, neque obrutus, ut in imum
deiecta ualle subsidat, neque arduus, ut tempestates immodice sentiat et
calores: sed ex his omnibus utilis semper est aequata mediocritas et uel campus
apertior et umorem pluuium cliuo fallente subducens uel collis molliter per
latera inclinata deductus uel uallis cum quadam moderatione et aeris laxitate
submissa uel mons alterius culminis defensus obiectu et a molestioribus uentis
liber auxilio aliquo uel sublimis, asper, sed nemorosus et herbidus. [6] Sed
cum sint genera terrarum plurima, ut pinguis aut macra, spissa uel rara, sicca
uel umida et ex his pleraque uitiosa, tamen propter seminum differentiam saepe
necessaria maxime, sicut supra dixi, eligendus est pinguis ac resolutus ager,
qui minimum laborem petit, fructum maximum reddit. Secundi meriti est spissus,
qui labore quidem maximo, tamen ad uota respondent. Illud uero deterrimum genus
est, quod erit siccum simul et spissum et macrum uel frigidum: qui ager
pestiferi more fugiendus est.
|