Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber XI siue Mensis October
    • XII. De pomis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance


XII.
De pomis.

Cui placet curas agere seculorum, de palmis cogitet conserendis. Hoc igitur mense dactylorum non ueterum sed nouorum ac pinguium recentia ossa debebit obruere, terrae cinerem miscere. Si plantam uelit, ponenda est aprili mense uel maio. Locis delectatur apricis et calidis. Fouenda est, ut crescat, umore. Terram solutam uel sabulonem requirit, ita tamen, tit, quando planta disponitur, circa eam uel sub ea pinguis terra fundatur. Annicula transferatur aut bima iunio mense uel iulio incipiente. [2] Circumfodiatur adsidue et rigatione continuos aestatis uincat ardores. Aquis palmae aliquatenus salsis iuuantur, quae infici debent salibus, etiam si tales eas natura non praebuit. Si aegra est arbor, feces uini ueteris ablaqueatae oportet infundi uel radicum superuacua capillamenta decidi uel cuneum salicis interfossis radicibus premi. Constat autem locum prope nullis utilem fructibus, in quo palmae sponte nascuntur. [3] Pistacia seruntur autumuo mense octobri et subole et nucibus suis: sed melius ipsa pistacia iuncta ponuntur, mas ac femina. Marem dicunt, cui sub corio uelut ossei longi uidentur latere testiculi. Qui diligentius facere uoluerit, pertusos caliculos et stercorata terra repletos parabit et in his pistacia terna constituet, ut ex omnibus germen quodcumque procedat: quod, ubi conualuerit planta, hinc facilius transferatur mense februario. Amat locum calidum, sed umectum et rigatione gaudet et sole. Inseritur terebintho mense februario uel martio: at alii et amygdala inseri posse firmarunt. [4] Cerasus amat caeli statum frigidum, solum uero positionis umectae. In tepidis regionibus parua prouenit. Calidum non potest sustinere. Montana uel in collibus constituta regione laetatur. Cerasi plantam siluestrem transferre debemus mense octobri uel nouembri et eam primo ianuario, cum conprehendit, inserere. Plantaria uero creari possunt, si praedictis mensibus spargantur poma, quae summa facilitate nascentur. [5] Ego sic huius arboris facilitatem probaui, ut uirgulta ex ceraso pro adminiculis per uineam posita in arborem prosiluisse confirmem. Et ianuario mense seri potest. Inseritur mense nouembri melius uel, si necesse sit, extremo ianuario. Alii et octobri inserendam esse dixerunt. Martialis in trunco inseri iubet: mihi inter corticem et lignum feliciter semper euenit. Qui in trunco inserunt, sicut Martialis dicit, omnem lanuginem, quae circa est, auferre debebunt: quam, si remanserit, insitis nocere manifestat. [6] In cerasis hoc seruandum et in omnibus gumminatis, ut tunc inserantur, quando his uel non est uel desinit gummen effluere. Cerasus inseritur in se, in pruno, in platano, ut alii, in populo. Amat scrobes altas, spatia largiora, adsiduas fossiones. Putari in ea putria et sicca debebunt uel, quae densius artata protulerit, ut rarescat. Fimum non amat atque inde degenerat. [7] Cerasa ut sine ossa nascantur, fieri Martialis hoc dicit. Arborem teneram ad duos pedes recides et eam usque ad radicem findes, medullam partis utriusque ferro curabis abradere et statim utrasque partes in se uinculo stringes et oblines fimo et summam partem et laterum diuisuras. Post annum cicatrix ducta solidatur. Hanc arborem surculis, qui adhuc fructum non adtulerunt, inseres et, ut adserit, ex his sine ossibus poma nascentur. Si cerasus concepto umore putrescit, in trunco foramen accipiat, quo possit educi. [8] Si formicas patitur, sucum portulacae debebis infundere cum aceti media parte permixtum uel uini fecibus truncum arboris florentis adlinere. Si aestu canicularium fatigatur, trium fontium singulos sextarios sumptos post solis occasum radicibus arboris iubeamus influere sic, ne remedium luna deprehendat. Vel herbam symfoniacam circa arboris truncum torquebimus in coronam uel ex ea iuxta imum codicem cubile faciemus. Cerasa non aliter quam in sole usque ad rugas siccata seruantur. [9] Mense octobri aliqui mali arborem calidis et siccis regionibus ponunt et cydonea circa nouembres calendas et sorbum uel amygdala in seminariis obruunt et pini semen aspergunt. Hoc mense poma condienda sunt atque seruanda eo more, quo in singulorum titulis continetur, uelut quaeque matura processerint.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License