Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber XI siue Mensis October
    • XIIII. Quae Graeci uel alii super uina condienda curandaque dixerunt.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance


XIIII.
Quae Graeci uel alii super uina condienda curandaque dixerunt.

Ne lecta praeteream, quae Graeci sua fide media de condiendi uini genera disputarunt, demonstrare curaui: qui uini naturam tali ratione discernunt et hanc in eo uolunt esse distantiam, ut, quod dulce est, grauius dicant, quod album et aliquatenus salsum, conuenire uesicae, quod croceo colore blanditur, digestioni accommodum, quod album et stypticum, prodesse stomacho laxiori: transmarinum pallorem facere et tantum sanguinem non creare: uuis nigris fieri forte, rubeis suaue, albis uero plerumque mediocre. [2] In condiendo ergo uino aliqui Graecorum mustum decoctum ad medietatem uel tertiam partem uino adiciunt. Alii Graeci ita iubent, aquam marinam mundam de puro et quieto mari, quam anno ante conpleuerint, reseruari: cuius talem esse naturam, ut et salsedine uel amaritudine per hoc tempus careat et odore: et dulcis fiat aetate. [3] Ergo eius octogesimam partem musto admiscent et gypsi quinquagesimam. Post tertiam deinde diem fortiter commouent ac pollicentur non aetatem solum uino, sed splendorem quoque coloris adferre. Oportet autem nona quaque die uinum moueri atque curari uel, si tardius, undecima. Frequens enim respectus faciet iudicare, utrum uendenda sit species an tenenda. Quidam resinae siccae tritae uncias tres dolio inmergunt et permanent et uina diuretica sic fieri posse persuadent. [4] Mustum uero, quod per pluuias frequentes leue est, sic curari debere iusserunt, quod probari gustu ipsius poterit. Omne mustum decoqui iubent, donec pars eius uigesima possit absumi: melius quoque fieri, si centesimam partem gypsi adicias: Lacedaemonios uero eo usque decoquere, donec uini quinta pars pereat, et quarto anno usibus ministrare. [5] Suaue uinum de duro fieri docent, si hordeacei pollinis cyathos duos simul cum uino subactos mittas in uini uasculo et hora una ibi esse patiaris. Aliqui feces uini dulcis admiscent. Aliqui addunt glycyridiae siccae aliquantum et utuntur, cum diu uasorum commotione miscuerint. Vinum quoque intra paucos dies optimi odoris effici, si bacas myrti agrestis montanas, siccas et tunsas mittas in cado et decem diebus requiescere patiaris: tunc coles et utaris. Vitis etiam flores arbustiuae collectos in umbra siccare curabis. Tunc diligenter tunsos et cretos habebis in uasculo nouo et cum uolueris, tribus cadis unam floris mensuram, quam Syri choenicam uocant, adicies et superlines dolium et sexta uel septima die aperies et uteris. [6] Vinum fieri ad potandum suaue ita docent. Feniculi uel satureiae singulorum congruum modum uino inmergi atque turbari uel fructum, quem duae nuces pineae produxerint, torrefactum et linteo ligatum mitti in uasculo ac superlini et usui esse quinque diebus exactis. [7] Vinum autem uelut uetus effici de nouello, si amygdala amara, absinthium, pini frugiferi gummen, fenum graecum simul frigas, quantum sufficere aestimaris, et pariter tundas et ex his unum cyathum per amforam mittas: et magna uina conficies. Si uero sensaris peccatura, huic confectioni aloën, myrrham, crocomagma singula modis aequalibus tunsa et in puluerem redacta cum melle miscebis et uno cyatho unam amforam condire curabis. [8] Anniculum quoque uinum ut longam simulare uideatur aetatem, meliloti unciam unam, glycyridiae uncias tres, nardi celtici tantumdem, aloës hepaticas uncias duas tundes et cernes et in sextariis quinquaginta cochlearia sex recondes et uas pones in fumo. [9] In album colorem uina fusca mutari, si ex faba lomentum factum uino quia adiciat uel ouorum trium lagenae infundat alborem diuque commoueat: sequenti die candidum reperiri. Quod si ex afra pisa lomentum adiciatur, eadem die posse mutari. [10] Vitibus quoque hanc esse naturam, ut alba uel nigra, si redigantur in cinerem uinoque adiciantur, ei unamquamque formam sui coloris possint inponere, ut ex nigra fuscum, candidum uero reddatur ex alba, ea ratione scilicet, ut conbusti sarmenti cineris modii unius mensura mittatur in dolio, quod habebit amforas decem, et triduo sic relictum post operiatur ac lutetur: album uel, si ita uisum fuerit, nigrum reperiri quadraginta diebus exactis. [11] Vinum quoque adserunt ex molli forte sic fieri: althaeae, hoc est ibisci, folia uel radices aut eius caulem tenerum decoctum mitti aut gypsum aut ciceris cotulas duas aut cupressi pilulas trag aut buxi folia, quantum manus ceperit, aut apii semen aut cinerem sarmentorum, cui uis flammae corpus reliquit exile omni soliditate detracta. [12] Vinum uero eadem die ex austero limpidum atque optimum fieri, si grana piperis decem, pistacia uiginti adiecto modico uino simul conteras et in sex uini sextarios mittas diu omnibus ante commotis, tunc requiescere patiaris et coles usui mox futurum. Item feculentum statim limpidum reddi, si septem pini nucleos in unum uini sextarium mittas diuque commoueas et paululum cessare patiaris: mox sumere puritatem colarique debere et in usum referri. [13] Item quod Cretensibus oraculum Pythii Apollinis monstrasse memoratur. Fieri enim sic candidum et sumere uetustatis saporem. Schoenuanthus uncias quattuor, aloës hepatices uncias quattuor, mastiches optimae unciam unam, casiae fistulae unciam unam, spicae indicae semunciam, myrrhae optimae unciam unam, piperis unciam unam, thuris masculi non rancidi unciam unam tundis uniuersa et in tenuissimum puluerem cribro excutiente deducis. [14] Cum uero mustum ferbuerit, despumabis et omnia uuarum grana, quae feruor in summum regessit, expelles. Tunc gypsi triti atque cribrati tres italicos sextarios mittes in uini amforas decem, prius tamen partem quartam uini condiendi in alia uasa transfundes et ita gypsum adicies et dolium uiridi ac radicata canna per biduum fortiter agitabis. [15] Tertia uero die ex supra scriptis pulueribus quaterna cochlearia conpleta modestius in denas uini amforas mittes et uini, sicut supra dictum est, quartam partem, quam alibi defuderas, superadicies et dolium replebis et item diu agitare curabis, ut specierum uis omne musti corpus inficiat. [16] Tunc operies atque adlines relicto breui foramine, quo aestuantia uina suspirent. Sed exemptis quadraginta diebus et hoc spiraculum claudis et deinde, cum libuerit, gustas. Illud memento seruare prae ceteris, ut, quotiens uinum mouetur, inuestis puer hoc aut aliquis satis purus efficiat. Linimentum quoque dolii non gypso sed sarmentorum cinere debebis inducere. [17] Item uinum, quod salutare contra pestilentiam sit et stomacho prosit, fieri fertur hoc genere. In optimi musti metreta una, antequam ferueat, tunsi absinthii octo uncias linteo inuolutas demittes et exactis quadraginta diebus curabis auferre. Id uinum refundes lagenis minoribus et uteris. [18] Nunc condiunt primo amne musti spumantis egesto, quibus moris est gypso uina medicari. Sed si natura lenius uinum est et saporis umecti, in centum congiis duos gypsi sextarios misisse sufficiet. Quod si uinum nascetur uirtute solidius, medietas abunde praedictis poterit satis esse mensuris.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License