Liber XII
siue
Mensis Nouember
I. De satione tritici,
farris, hordei, fabae cum discplina, de lenticula mature serenda, de lini
semine.
Hoc mense triticum seremus et far satione legitima ac semente sollemni. Iugerum
utriusque seminis modiis quinque tenebitur. Nunc et hordeum maturum adhuc
seremus. In huius principia fabam spargimus, quae pinguissimum uel stercoratum
desiderat locum uel uallem, quam sucus ueniens a summitate fecundat. Primo
seritur, deinde proscinditur et tunc sulcatur. Occanda est large, ut tegi
plurimum possit. [2] Aliqui locis frigidis dicunt in fabae satione glebas non
esse frangendas, ut per eas gelicidiorum tempore possint germina obumbrata
defendi. Satione eius generis, sicut opinio habet, non fecundatur terra, sed
minus laeditur. Nam Columella dicit agrum frumentis utiliorem probari, qui anno
superiori uacuus fuerit, quam qui calamos fabaceae messis eduxit. Pingue iugerum
sex modii occupant, mediocre amplius. [3] Spisso bene prouenit: macrum locum
nebulosumque non patitur. Curandum praecipue, ut luna quinta decima seratur, si
adhuc ictum solis repercussa non sensit. Aliqui dicunt quartam decimam patina
eligendam. Sanguine caponis Graeci adserunt fabae semina macerata herbis
aduersantibus non noceri. Aqua pridie infusa citius nasci, nitrata aqua
respersa cocturam non habere difficilem. Nunc seritur prima lenticula, sicut
februaria mensa narratum est. Hoc etiam toto mense poterit lini semen aspergi.
|