VII. De pomis.
Hoc mense locis calidis, ceteris uero ianuario persici ossa in pastinatis areis
sunt ponenda binis a se pedibus separata, ut, cum ibi plantae excreuerint,
transferantur. Sed ossa ponantur acumine deorsum uerso et non amplius quam
duobus aut tribus palmis obruantur. Ossa uero, quae ponenda sunt, aliqui
siccata prius paucis diebus cineris mixtione terra soluta in qualis reseruant.
Ego uero usque ad serendi tempus sine ulla cura saepe seruaui. [2] Locis quidem
qualibuscumque proueniunt. Sed et pomis et frondibus et durabilitate praecipua
sunt, si caelum calidum, solum harenosum et umidum sortiantur: frigidis uero et
maxima uentosis, nisi obiectu aliquo defendantur, intereunt. Dum tenera sunt
germina, saepe herbis circumfossa liberentur. Bimam plantam recte transferemus
scrobe breui. Nec a se longius statuendae sunt, ut inuicem se a calore solis
excusent. [3] Ablaqueandae sunt per autumnum et suis stercorandae foliis.
Putanda persicus in eo est, ut arida et putria tantum uirgulta tollantur: nam
si quid uiride resecemus, arescit. Languenti arbori ueteris uini feces aquae
mixtas oportet infundi. Adfirmantibus Graecis persicus scripta nascetur, si
ossa eius obruas et post septem dies, ubi patefieri coeperint, apertis his
nucleos tollas et his cinnabari, quod libebit, inscribas. Mox ligatos simul cum
suis ossibus obruas diligentius ad haerentes. Genera eorum sunt haec, duracina
persica praecoqua armenia. Si haec arbor ardore solis inarescit, frequenti
adgestione cumuletur, uespertino iuuetur umore, obiectis defendatur umbraculis.
Iuuat in ea et spolium serpentis adpendi. Nunc iam contra pruinas stercus
ingeratur persico uel feces uini cum aqua permixtae uel, quod magis prodest,
aqua, in qua faba decocta est. [5] Si uermes persicus patitur, cinis eos
amurcae mixtus extinguet uel bouis urina cum aceti tertia parte confusa. Si
poma caduca sunt, nudatae radici eius uel trunco lentisci aut terebinthi cuneus
adfigetur uel terebratae in medio palus salicis inprimetur. Si poma rugosa
creabit aut putrida, circa imum truncum cortex recidatur et, cum inde modicus
umor effluxerit, argilla uel paleato luto plaga retegatur. [6] Magna poma
persicus adfert, si florenti per triduum ternos sextarios caprini lactis
ingresseris. Contra uitia persici proficit spartum ligatum uel spartea suspensa
de ramis. Mense ianuario uel februario locis frigidis, nouembri calidis
persicus inseratur, maxime circa terram surculis plenioribus et prope arborem
natis. Nam cacumina uel non tenebunt uel diu durare non poterunt. Inseritur in
se, in amygdalo, in pruno: sed armenia uel praecoqua prunis, duracina amygdalis
melius adhaerescunt et tempus aetatis adquirunt. [7] Mense aprili uel maio
locis calidis, in Italia uero utroque exeunte uel iunio persicus inoculari
potest, quod inplastrari dicitur praeciso super trunco et inplastratis pluribus
gemmis more, quo dictum est. [8] Persicus rubescit, si platano inserta figatur.
Duracina seruantur condita muria et oxymelle uel detractis ossibus ficorum more
in sole siccantur ac pendent. Item saepe uidi detractis ossibus duracina melle
condiri et saporis esse iucundi. Item bene seruantur, si umbilicum pomi gutta
picis calentis obpleueris, ut sic sapae innatare cogantur uase concluso.
[9] Pinus traditur prodesse omnibus, quae sub ea
seruntur. Pinum seremus nucleis suis calidis et siccis regionibus mense octobri
uel nouembri, frigidis et umectis februario uel martio. Amat
locum gracilem, saepe maritimum. Inter montes et saxa uastior et procerior
inuenitur, uentosis et umidis arborum fiunt incrementa laetiora. Sed siue montes uelis conserere seu spatia
quaecumque, haec huic generi deputabis, quae alteri utilia esse non possunt.
[10] Exarabis ergo ea loca diligenter atque purgabis et frumenti more semen
asparges ac leui sarculo curabis operire: nec enim plus quam palmo debet
abscondi. Defendenda est tenera arbor a pecore solum, ne calcetur inualida.
Proficies, si nuncleos aqua ante triduum macerabis. [11] Aliqui dicunt fructum
pineum translatione mitescere: sed plantas hoc modo procurant, ut prius multa
semina in caliculis terra et fimo repletis obruant, quae ubi processerint,
relicto eo, quod solidius est, auferunt alia: ubi iustum ceperit incrementum,
trimam plantam cum ipsis caliculis transferunt, quibus fractis in scrobe
indulgent radicibus largitatem. Terrae tamen aeque stercus admiscent facientes
straturam alterno ordine subinde crescentem. [12] Seruandum est tamen, ut radix
eius, quae una et directa est, usque ad summitatem suam possit integra et
inlaesa transferri. Putatio nouellas pini arbores tantum promouet, quod
expertus sum, ut, quae speraueras incrementa, duplicentur. Nuces pineae usque
in hoc tempus in arbore esse possunt et maturiores legentur. Prius tamen legendae sunt, quam patescant.
Nuclei nisi purgati durare non possunt. Tamen aliqui in
uasis fictilibus nouis et terra repletis cum testis suis missos adserunt
custodiri.
[13]
Pruna si ossibus serantur autumno, mense nouembri solo putri et subacto duobus
palmis obruantur. Ossa eadem ponuntur et mense februario. Sed tunc prius lexiuo
sunt maceranda per triduum, ut cito germinare cogantur. Ponuntur et plantis,
quas sumimus ex codice mense ianuario exeunte uel februario circa idus
radicibus fimo oblitis. Gaudent loco laeto et umido: caelo tepido melius
proferuntur, tamen queunt et frigidum sustinere. [14] Locis lapidosis et glareosis,
si iuuantur laetamine, excusant, ne poma caduca et uermiculosa nascantur. Extirpandae
sunt suboles a radice exceptis rectioribus, quae seruabuntur ad plantas. Si
languida pruni arbor est, amurca cum aqua aequaliter temperata radicibus debet
infundi uel bubulum lotium solum uel humanum uetus cum duabus aquae partibus
mixtum uel cineres ex forno aut maxime sarmentorum. [15] Si poma decurrant,
oleastri epiurum terebratae infige radici. Vermes eius atque formicas, rubrica
cum pice liquida si adlinatur, extinguet, sed modestius propter arboris noxam,
ne idem faciat remedium, quod uenenum. Iuuatur frequenti umore et adsidua fossione. Mense martio extremo
prunus inseritur melius trunco fisso quam cortice uel mense ianuario, antequam
incipiat gummine lacrimare. Inseritur in se et persicum recipit uel amygdalum
uel malum, sed eam degenerem reddit et paruam. Pruna siccantur in sole per
crates loco sicciore disposita. [16] Haec sunt, quae damascena dicuntur. Alii
in aqua marina uel in muria feruente recens lecta pruna demergunt et inde
sublata aut in forno tepido faciunt aut in sole siccari.
[17] Castanea seritur et plantis, quae sponte
nascuntur, et semine. Sed quae plantis seritur, ita aegra est, ut biennio de
eius uita saepe dubitetur. Serenda est ergo ipsis castaneis, hoc est seminibus
suis mense nouembri et decembri, item februario. Eligendae sunt castaneae ad
ponendum recentes, grandes, maturae: quas si nouembri mensa ponamus, facilem se
praesentia fructus ipsius praestat. [18] Si uero februario ponemus, ut usque
tunc duret, ita faciendum est. In umbra castaneae siccentur expansae. Tunc in
angustum et siccum locum translatae cumulum faciant et eas omnes fluuialis
harena diligenter operiat. Post dies triginta eas remota harena in
aquam frigidam mittis. Quae sanae sunt, merguntur: supernatat, quaecumque
uexata est. Item quas probasti, similiter obruis et post triginta dies aeque
probas. Hoc cum tertio feceris, usque ad ueris initium serere debebis, quae
manserint inlibatae. [19]
Aliqui in uasculis seruant harena pariter missa. Amant solum molle et solutum,
non tamen harenosum. In sabulone proueniunt, sed humecto. Nigra terra illis
apta est et carbunculus et tofus diligenter infractus. In spisso agro et
rubrica uix prouenit: in argilla et glarea non potest nasci. Diligit
caeli statum frigidum, sed et tepidum non recusat, si humor adsenserit.
Delectatur cliuis et opacis regionibus ac maxime in septemtrionem uersis. [20]
Pastinari ergo locus debebit, qui huic destinatur arbusto, altitudine pedis
unius semis uel duorum uel totus aut sulcis in ordinem destinatis aut certe
aratris resolui hinc inde findentibus: qui fimo satiatus ac redactus in
puluerem castanearnm semen accipiat non amplius pedis dodrante demersum. [21] Vnicuique semini propter notam
surculus debet adfigi. Ipsa semina singulis locis simul terna uel quina
ponantur et inter se quattuor pedum spatio separentur. Quibus transferre
placuerit, bimas plantas transferre debebunt. Locus tamen deductoria liquoris
accipiat, ne humor insidens limo germen extinguat. Cui placet, potest castaneae in propaginem
ducere ima uirgulta, quae in radice nascuntur. Nouum castanetum circumfodi
debet adsidue. Mense martio et septembri incrementum maius adquirit, si
putationibus adiuuetur. [22] Castanea inseritur, sicut probaui ipse, sub
cortice mense martio uel aprili, tamen genere utroque respondet. Potest et
inoculari. Inseritur in se et in salice, sed ex salice tardius maturat et sit
asperior in sapore. Castaneae seruantur uel in cratibus dispositae uel intra
sabulonem, ne inuicem tangantur inmersae uel in uasculis fictilibus nouis
conditae et loco sicciore defossae uel inclusae uirgeis ex fago receptaculis et
lutatae, ut spiracula non relinquas, uel hordei paleis minutissimis obrutae uel
palustri ulua figuratis densioribus sportis reclusae.
[23] DE POMIS ALIORVM MENSVM. Hoc mense locis
calidis ac siccis regionibus agrestium pirorum plantas ponimus, quas postea
possimus inserere, et malorum uel mali punici et cydonei et citri et mespili,
fici, sorbi, siliquae et plantas agrestis cerasi post inserendas et mori taleas
et amygdali semina et nuces iuglandes, si in seminariis, quo dictum est more,
pangantur.
|