XV. De materie
caedenda.
Nunc materies ad fabricam caedenda est, cum luna decrescit. Sed
arbores, quae caedentur, usque ad medullam securibus recisas aliquamdiu stare
patieris, ut per eas partes umor, si quis in uenis continetur, excurrat. Vtiles
autem sunt maxime hae. Abies, quam gallicam uocant, nisi perpluatur, leuis,
rigida et in operibus siccis perenne durabilis. Larex utillima, ex qua si
tabulas suffigas tegulis in fronte atque extremitate tectorum, praesidium
contra incendia contulisti: neque enim flammam recipiunt, aut carbones possunt
creare. [2] Quercus durabilis, si terrenis operibus obruatur et aliquatenus
palis. Aesculus aedificiis et redicis apta materies. Castanea mira soliditate
perdurat in agris et tectis, et operibus ceteris intestinis, cuius solum pondus
in uitio est. Fagus in sicco
utilis, umore corrumpitur. Populus utraque, salix et tilia in sculpturis
necessariae. Alnus fabricae inutilis sed necessaria, si umidus locus ad
accipienda fundamenta palandus est. Vlmus et fraxinus, si siccentur, rigescunt,
ante curuabiles catenis utiles habentur. [3] Carpinus utillima, cupressus
egregia, pinus nisi in siccitate non durans: cui contra celerem putredinem
conperi in Sardinia hoc genere prouideri, ut excisae trabes eius aut in piscina
qualibet anno toto mersae laterent post operi futurae aut harenis obruerentur
in litore, ut adgestionem, qua tectae essent, alternis aestibus reciprocans
fluctus ablueret. Cedrus durabilis, nisi umore tangatur. Quaecumque autem ex
parte meridiana caeduntur, utiliores sunt: quae uero ex septemtrionali,
proceriores, sed facile uitiantur.
|